Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SCIENTIAE:

UNICA MUTATIO GENI MORBOS EXPELLAT

Amish saniores aliis?

Apoplexia atque infarctus manent adhuc maximi necatores hominum, quibus solus cancer in hoc munere fungendo pariter efficax videatur. Medici suadent nicotiana non fumare, carnis minus sumere, corpus exercere - plerisque tamen frustra, nam mores ‘hominis sedentis’ difficillime mutentur. Adest tamen Americae Septentrionali gens quaedam circiter trecentorum milium hominum, qui vitam rusticam more veterum colere conantur, quique multo rarius aliis hominibus his ambobus morbis afflictentur. De gente Amish agitur, anabaptistis scilicet origine Germana, qui a XVII saeculi Helveto Iacobo Ammann originem sui ducunt. Plerisque US-Americanis Canadianisque noti sunt Amish hoc more, quod plaustris equo vectis utantur, pro automobilibus, quibus uti recusant.

Investigatione huius gentis genomatis, peracta a scientistis Universitatis Studiorum Terrae Marianae (Maryland State University) urbis Baltimore, duce professtrice Toni Pollin, pateat aliquam partem Ammannianorum ferre mutatum genum APOC3, quo moderatur productio proteini apoC-III. Hoc autem proteinum ad se attrahit sanguine vectos adipes cholesterinamque, quae substantiae nocivae, apoC-III adiuncti, multo longius in corpore maneant ac difficilius in elementa dissolvantur. Unica autem mutatione geni APOC3, qua vicesimus quisque hominum Amish sit instructus, nimia productio proteini apoC-III cohibeatur.

Tales saltem sunt conclusiones investigationis 800 anabaptistarum Ammannianorum, qui comitatum Pennsylvanianum Lancaster inhabitant. Effectus investigationis a professtrice Pollin peractae describuntur actis "Science".

Scripsit Stanislaus Tekieli