Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Mieszkancy obwodu kemerowskiego (

YETI A MAGISTRATIBUS QUAESITUM IRI

Venatio hominis hirsuti

Magistratus urbis Sibiriacae Kemerovo decreverunt se hornotinis mensibus aestivalibus agmina studiosorum missuros in regionem speluncae pergrandis Azasskuiu Soria, ubi circiter viginti venatores aliique huius regionis incolae se nuper hominem silvestrem per silvas vadentem reperisse nuntiaverunt. Ita magistratus urbis Kemerovo ac districti Tastagol se putant primos fore, quibus hominidem hirsutum aut vivum capere contiget, aut saltem, photographematis factis, argumenta solida eius existentiae praebere.

Pedo, grandipes sive giganthropus sunt nomina Neolatina, quibus reddatur homo silvestris sive nivosus, magis in mundo notus nomine Tibetanico 'yeti' aut Anglico 'big foot', licet incertum sit, utrum ipse re vera vivat an non.

Ab undevicesimo (XIX) saeculo interdum nuntii adveniunt de tali homine feroci conspecto in monte aut Imai (Himalai) aut Pamir aut Caucaso, aut rarius in silvis ab altis montibus remotis Sibiriae, ut in novissimo casu.

Nonnulli antropologi putant hominem silvestrem nepotem esse hominis Neandertalensis.

Praeter studiosos etiam philotheori sint persuadendi, ut tempore silvas regionis Tastagol peragrandi oculos apertos teneant ac photocameras ad imagines statim capiendas paratas.

Andrones autem speluncae Azasskuiu Soria longitudine multorum chiliometrorum sint, multi ergo putant ibi gregem hominum silvestrium sine magna difficultate latere posse.

Scripsit Stanislaus Tekieli