Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

REPERTUM ASTRONOMICUM INCREDIBILE

REPERTUM ASTRONOMICUM INCREDIBILE

Hiatus nigri gemini

Studiosi US-Americanae speculae astronomicae National Optical Astronomy Observatory (NOAO) ad urbem Tucson civitatis Arizonae reppererunt galaxiam, medio huius adsint duo permagni hiatus nigri, circum se invicem revolventes (tempus unius plenae revolutionis esse circiter centum annorum terrestrium) - nuntiat novissima editio actorum "Nature". Qui ambo hiatus sint a se remoti distantia "tantum" tertiae partis lucis anni, quod sonat astrophysicis incredibile, theoria enim adhuc praevalens docet duos hiatus nigros (aut galaxias) nimis se invicem appropinquantes debere in unum communem hiatum (galaxiam) conglutinari.

Studiosi NOAO invenerunt relicta lucis ab utroque hiatu absorptae, sciunt quoque utriusque lucem alius esse coloris. Massam minoris hiatuum esse 20 milionies tantum ut massa solis nostri, maioris massa aestimatur aequari miliardo solum.

 

Scripsit ANL