Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Prague -

De nudorum deverticulo

Fredericus Haferkorn, vir Germanus, se dixit hospitium in Abnobaeis montibus haud longe ab Urbe Gaudii (Freudenstadt) empturum esse ut deverticulum se nudantibus seu naturistis dicatum instituat: ubi vestem quamlibet induere non licebit. Tametsi ignoratur quando nudorum deverticulum hospites accipere coepturus sit, regulae iam divulgatae sunt: ne quis in sedibus communibus strepitet neu clamitet, ne quis umquam veste quavis induatur, ne quis ceteris libidine captus molestus sit, ne quis coram hospitibus futuat, ne quis invitorum imagines apparatu photographico furetur. Putat enim caupo nuditatem ad gestus sexuales minime pertinere.

Deverticulum, cui nomen hodie est "Rosetum" (Rosengarten), usque ad hunc diem montium tantum ambulatores hospitio accepit; posthac fiet, ut scripsit dominus, "locus recreationis hominibus nuditatis amantibus, qui cum eiusdem ingenii participibus ludere et commisceri cupiunt." Ibi duo et triginta cubicula, caupona, cellulae ferventes (quas Finni "sauna" appellare soliti sunt) et infuscatoriae (Anglice "tanning salon") hospitibus praebebuntur.

Sunt in Harz montibus duo vici, quorum praefecti nonnullas semitas nudis ambulatoribus dicaturi sunt; constat naturistas per interrete in locis silvestribus se iam diu convocare sine vestibus ambulaturi. Foedus Germanicum Liberi Corporis (DFK) quinquaginta milia socios congregat: quorum magno numero sperat Fredericus se singulare hospitium praebere.

Scripsit Herimannus Novocomensis