Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Wyciagniete szyje wielkich dinozaurów

NOVUM REPERTUM PALAEONTOLOGORUM

Superbe sauros ambulasse

Contra adhuc praevalentem opinionem, dinosauri capita sua satis alte, et non humile, tenere solebant - docet investigatio novissima doctoris Michaelis (Mike) Taylor Universitatis Portsmouthianae, qui Britannus putatur esse unus palaeontologorum maximi in orbe terrarum momenti. Haec reptilia antiqua gigantea ambulasse cogitat Taylor, necnon grex collaboratorum eius, aliquantulum "superbius", quam monstratur in picturis atque ipsis corporibus sceletisve dinosaurorum, quae in multis musaeis quasi exempla reconstructa advenientibus visui praebentur.

- Haec corpora recontructa corrigenda sunt – dixit doctor Taylor diurnariis radiophoniae publicae Britannorum BBC, ossibus colli permultorum dinosaurorum a se investigatis. Quae studia adduxerunt eum ad opinionem sauropoda extenso sursum collo ambulasse, aliquantum instar hodiernorum zarafiarum (camelopardalum). Ita folia arborum carpere potuerunt hae bestiae etiam altitudine quindecim supra terram metrorum.

Taylor vult tamen immutatum relinquere plaeclarum corpus reconstrucum diplodoci, quod monstratur in Musaeo Historiae Naturalis Londinii, teneat ille caput sui pronum.

- Tenet ille caput ita ut facere solebat, cum aquam haurire cuperet – docet palaeontologus.

Scripsit ANL