Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

CIRCULOS IN FRUMENTIS NON A MARTIANIS NECESSE ESSE FACTOS

CIRCULOS IN FRUMENTIS NON TANTUM A MARTIANIS ESSE FACTOS

Halmaturi intoxicati

Mirissimae formae circuli in campis frumentariis facti, de quibus interdum nuntiatur de variis terris mundi, effectum non esse debent laboris cosmitarum (incolarum scilicet aliorum planetarum), certe non in casu Tasmaniae. Ut reppererunt enim imprimis agricolae huius insulae Australianae, circulos tales ibi faciunt... halmaturi, qui arva papaveris opiumici cum intrent, insania narcotica rapti saltus altissimos satis longo tempore in agris perficiant.

Agitur de genere huius mammalis marsupialis, quod nomine Aborigeno wallaby nuncupatur. Secundum prosecutorem generalem Tasmanensem Laram Giddings, in furore narcotico "saltant halmaturi usque altitudinem draconum volantium (Anglice kites)". Quae mulier addit halmaturos saltando saepe in se invicem infeliciter collisuros esse.

In agris Australiae coluntur circiter dimidia totius mundi pars papaveris opiumici, quod secundum legem distribuitur ad morphinam aliasque medicinas sedativas faciendas.

Scripsit ANL