Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01Spain'

Ianitor Hispanus Iker Casillas nihil contra facere valuit cum petitor US-Americanus Clint Dempsey alterum punctum pro suis ictu callidissimo adeptus sit. Superantes Hispanos proportione 3:2 pedifollistae Americani in ludos finales Scyphi Confoederationis progressi sunt.

Britanna Laura Robson reicit pilam in sui aemulatricem Danielam Hantuchova Slovaquam primo die teniludii certaminis Wimbledoniani. Victrix evasit tamen Hantuchova, effectibus 3/6, 6/4, 6/2.

Lusor mulier Angla Beth Morgan celebrat victoriam supremae pilae criceticae in agone semifinali Scyphi Mundi inter Angliam et Australiam (agon habitus est in Stadio Ovali Londinensi).

'Mola' est nomen tacticae de pila ovali gregatim comminus pugnandi. Ecce Nathan Hines, propugnator catervae Leonum (Lions) una cum suis propellere conatur Reges Australes (Southern Kings) tempore agonis habiti 16 Iunii in stadio Portus Elisabethis Africae Meridionalis.

Tali modo tenilusor Britannus Andy Murray gratias superis agit pro quintupla serie lusuum sibi victoriosorum in certamine contra Stanislas Wawrinka tempore agonis Wimbledonensis.

Scripsit ANL