Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01The owners of a Trabant,

Duas balaenas trahit navis Islandica in portum. Si tamen haec terra re vera Unioni Europaeae se adiunget, necesse ei erit captationem balaenarum deponere.

Ab anno 2011 in Iaponiae parte orientali, inter scilicet urbes Tokyo et Aomori, operabitur tramen velocissimum novae generationis, quod celeritatem 320 chiliometrorum horalium attingat.

In portu Sydneiensi recreatur incendium, quo anno 1814 consumpta est navis "Tres Apes" (Three Bees), qua in vincula damnati coloni in Australiam, quae tunc imprimis ergastulum permagnum Britannicum erat, vehebantur.

Duo pueri Bangladesi lapides colligendo parentes adiuvant, mercedem, licet parvam, merentes.

Iuvenis saltator rusticus Serbus otio fruitur post actionem in scaena tempore festi popularis Singiduni (Belgrati) habiti.

Agricolae Nepalenses oryzam serunt in agris aqua plenis die "Ashar Pandra", qui dies in calendario hinduistarum esse putatur oryzae plantandi maxime idoneus.

Actorum diurnorum tabernula in urbe Indorum Bangalore venum praebet ephemerides pervariis in linguis scriptas.

Maenianum omnino e vitro structum praebet aspectum incredibile Chicagiae de altitudine 412 metrorum.

 

 

Scripsit ANL