Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Siringhe e iniezioni addioArriva cerotto con microaghi

De ceroto aculeato

Quis nostrum puncturarum puerilis terroris non meminit? Mox syringes acubus horridae, sicut syringes vitreae in ferventi aqua sterilizandae, instrumenta medica praeteritorum temporum fient. Nam manipulus studiosorum Americanorum Atlantae, apud Institutum Technologicum Georgiae, cerotum acubus minimis praeditum creaverunt quo medicamenta per cutem in sanguinis fluxum infundantur; ita vitandae erunt punctiones acerbissimae, quibus medici diabeticis et oculis morbidis mederi soliti sunt. Cerota ista pharmaco imbuta compluribus tenuissimis acubus minus millimetro longis praedita sunt, per quae pharmaca aut vaccina in corpus sine ullo vulnere immittuntur: experimenta usque ad hunc diem in muribus tantum, posthac in hominibus perficientur. De re inventa in conventu annuo Societatis Chemicae Americanae Washingtoniae habito relatum est.

Marcus Prausnitz qui gregem chemicorum ducit "Hoc assequi volumus - inquit - acuum hypodermicorum usum plerumque vitare, eorum loco aegrotantibus rationem praebere medicamenta sine dolore quam facillime sumendi. Etsi initio in nosocomiis tantum cerota adhibebuntur, cupimus cerotum cum vaccino suppeditare, quod sibi quisque facillime cuti adponat: ita minus erit impendium, maior numerus illorum qui vaccinis defendantur." Ad hoc, experimenta usque ad hunc die perfecta testificantur efficacius murium systema immunitarium pharmacis respondere.

Scriptum hoc in actis interretialibus Italicis "La Repubblica" die XIX mensis Augusti MMIX apparuit et in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis