Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Fugacem delphina emersisse

Fugacem delphina emersisse

Apud Cornubiae oram Grampus griseus (Anglice Risso's dolphin appellatus), cetaceum delphinidarum ordinis quod perraro e fluctibus emergere solitum est, apparuit et apparatu photographico depictus est: putant studiosi eundem esse delphina, quem ante triennium in aperto oceano longe a litore Cambricae insulae Bardsey aspexerint, unde aliquid novi de illius obscuri animalis motuum consuetudinibus discent.

Quattuor metra longus, capite singulariter rotundato, Grampus griseus tam in temperatis quam in tropicis maribus natat in alto mari vitam degens: ideo rarissime conspectus est. Ait Marcus Simmonds, qui Societati balaenis et delphinibus servandis addictae (WDCS) praeest: "Forte aliquid magni momenti cognovimus! nam perpauca scimus de gramporum griseorum moribus, quia in remotis aquis vitam degunt. Exempli gratia, utilitatem affert cognovisse easdem bestias ante triennium in alto mari Hibernico emersisse." Hoc tamen studiosi iamdiu pro certo habent, grampos griseos aliasque cetaceorum species circum insulam Bardsey in Cardiganico sinu sedem sibi constituisse, esca copiosa vescentes et parvulos alentes.

Scripsit Herimannus Novocomensis