Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Opinio lectoris "

Opinio lectoris "Ephemeridis"

AD “REDDE RATIONEM” RES PERVENISSE VIDETUR

Quibusdam Siculis fetidis scelestis adiuvantibus, Silvius (quod patefaciunt ii quos videtur paenitere veterum criminum), plurimos nummos collegit ad suam “descensionem in agrum” atque ad negotia adiuvanda. Societatem nummariam condidit (cui nomen est Fininvest) in qua isti scelesti, uti a “Repubblica” accepimus, magnam pecuniam, criminum fructum, collocaverunt.

Non sine ratione hoc fecerunt. Do ut des: “Nos tibi tuisque negotiis favebimus; a te autem, cum necesse erit, auxilium petemus ad negotia nostra adiuvanda (carceris vincula sint minus dura, ut dicamus…); pacta sint servanda!” Haec verba Siculi scelesti clamaverunt fortasse Equiti Arculensi, id est Silvio Berlusconio, qui etiam Eques in Italia appellatur et villa sumptuosam (in imagine depictam) Arculi habet, in vico Langobardo. Marcellus Utrius huic pacto favisse videtur (sic quidam Siculi in vinculis adfirmant) inter Equitem et istos homines, quorum aliqui, quia a iudicibus in Sicilia inquirebantur, temporibus praeteritis Mediolanum se receperant, qua in urbe tuti incolumesque sibi videbantur esse et, id quod magnopere eorum intererat, prope societatem nummariam de qua supra diximus. Fuit etiam Siculus quidam, cui nomen erat Manganus, qui in Silvii villa Arculensi equis operam dabat, ad mensam quoque assidebat, filiolum ad scholam comitabatur, quasi familiaris esset. Pacta, contra, non servata sunt… ita videtur: vincula semper dura fuerunt, scelestorum nummi atque res non mobiles (villae, mercaturae, latifundia, multaque alia) a iudicibus publicata sunt.

His temporibus ad “redde rationem” res pervenisse videtur. Isti scelesti significare videntur:“Pecuniam tibi Equiti dedimus cum tibi opus erat, auxilia promissa nobis non tulisti, quin etiam tu, cervicem iactans, coram omnibus clamavisti : Velim populus de me dicat: Silvius denique societatem criminalem siculam, mafiam appellatam, profligavit!” Rebus sic stantibus, quasdam res occultas (caedes plures, colloquia inverecunda …) istis scelestis Siculis ad iudices divulgantibus, dies nefasti sunt venturi.

Ira motus contra iudices quod ei insidias comparent, effecit ut Neapolitanus sollemniter omnibus (non solum ad iudices conversus) adfirmaret:”Placate animos vestros!”. Sed partes Berlusconianae fingunt Neapolitanum ad iudices tantum se convertere voluisse, non ad omnes qui rei publicae participes sunt, ideo Silvio addito. Fingunt, quasi Eques virgo illibata sit.

Nullum dubium est quin aliquis vulgo dicat: “inde gravia incommoda Silvio exorientur!”

Scripsit Dominicus Gallipoli