Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Agri,

Agri, non bellum!

Abhinc sexaginta annos operarii nihil habentes aliquot incultos agros in Lucania, meridiana regione in Italia sita, occupaverunt.

Ad agrorum occupationes commemorandas plurimi cives convenerunt in Montem Caveosum, parvam Lucaniae urbem. Haec historia breviter. Secundo totius orbis bello confecto, fame coacti. plurimi cives statuerunt, communistis ac socialistis partibus praesertim adiuvantibus, agros incultos occupare.

Temporibus illis enim erant qui plurimos agros incultos possidebant (longe ab agris laetam et dulcem vitam in claris urbibus agebant); erant autem qui, militari munere functi, domum revertebant ex egestate laborantes. “Panem et laborem petimus” clamabant omnes, pueris et uxoribus comitantibus. Per multos dies a Monte Caveoso ad agros discedebant cum instrumentis ad agrorum laborem aptis. Nocte quadam multi cives, mulieres quoque, a domibus in vincula deducti sunt. Die XIV mensis Decembris anni MCMIL quidam Joseph Novellus nomine (cuius imago adponitur) a milite graviter vulneratus est et post aliquot dies mortem obiit. Non solum in Lucania, sed etiam in aliis Italiae regionibus eiusdem generis facta evenerunt. Aliquot post annos Italica gubernatio, timens ne seditio oriretur, legem tulit, qua agrorum incultorum pars operariis adsignata est. Insequentibus annis iidem agri irrigati sunt.Ubi quondam cultura minime ferax fuerat, ibi agrorum labor lucrosus factus est. Quidam ex iis, qui illis occupationibus interfuit, ad iuvenes praesertim conversus “vestrum est – inquit - haec facta cognoscere, ut possitis, de parentum sacrificiis certiores facti, virili animo tempori futuro obviam ire”.

Scripsit Dominicus Gallipoli