Annus
2 0 0 6


Primarius Minister Iraquinus Djaouad al Maliki delectas "militias" causam belli civilis fore docet

Martis die colloquens Irakiyae -catenae nationali Iraquinae- Primarius minister designatus Djaouad al Maliki "militianos" regionibus infestantes bellum civile accituros, ni dimittantur, exponit; sese ante proximum mensem ad constituendam novam rem publicam esse paratum, si gentes factionesque, in quas Iraquia dividi videtur, legatos ad suscipienda ministeria, ad apertaque omnibus colloquia mittant; neve constituendae rei publicae momentum ullum fore "cuius quique religionis aut sectae sit", sed ministeria publica universa (in quibus ministerium a Deffensione) omnibus partibus civitatis pace accedentibus attribuenda; arma enim penes rem publicam, non per manus civium esse debere; quamvis, Sadammo Hussein nondum victo, ab Americanis inducta lege in adiutorium exercitus bellatores non regulares armare liceret, per diligentiam novorum magistratuum constare, uti tantum discrimen evitent. In eandem sententiam loquitur legatus Americanus in urbe Bagdad officio fungens, Zalmay Khalilzad: plures a "militianis" quam a rebellibus neces patratas, easdemque "militias" quam primum dimittendas esse dicit.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae