Annus
2 0 0 6

Saddamus diluculo interfectus est
Quarta vigilia Saturni die occisus est Saddamus Hussein, quondam dictator Iraquiae. Momenta extrema ante supplicium taeniae memoriae impressa per televisiones totius orbis diffusa sunt. - Herimannus Novocomensis - 30/12/2006
De funere tyranni

Solis die sepultus est praesidens Turkmenistaniae Saparmourat Niazov, tyrannus Asiaticus.
- Herimannus Novocomensis - 24/12/2006
De Londinii mira caligine
In aŽroportu Londiniensi Heathrow multa millia peregrinatorum frustra feriatum evolare conati sunt: nebula densa omnes impedit. - Herimannus Novocomensis - 23/12/2006
Nativitas sine nive in Europa quid est?
Insolitus aestus temperati caeli pari miraculo et anxietate in Europa recipitur ab eis quórum lucrum pendet ex frigore nivalis temporis decembrini... - Carolus Petreius Bogotensis - 18/12/2006
De Palaestinorum intestinis dissensionibus
Crebriores factae sunt proelia levia inter factiones Palaestinorum: quae multos toto in orbe sollicitant. - Herimannus Novocomensis - 15/12/2006
De Augusti Pinochet interitu
Diem summum denique obiit unus ex ferissimis dictatoribus Americae Latinae, cui Civitates Americae Unitae faverant. - Herimannus Novocomensis - 10/12/2006
Polonio plures, quam antea putabatur, veneficio Londinii affectos esse.
Propagatur casus arcanus veneficii, quo explorator Russus Alexander Litvinenko interfectus est. - Herimannus Novocomensis - 08/12/2006
De commutatione apud Fidzienses (Fiji)
Violenta commutatio in Insulis Fidziensibus facta est: cui alii opponuntur, alii adsentiuntur. - Herimannus Novocomensis - 05/12/2006
De Beryti intercessionibus
Circum palatia Libanensium rectorum reclamant sine intermissione multa millia islamicorum, Hezbollah (Dei factionis) fautorum. - Herimannus Novocomensis - 02/12/2006
De caede puerili
Nova caedes Ramadi, haud longe a Bagdato, evenit: quattuor puellae unusque vir obiisse narrantur, nulla vero poenitentia in Americanis auctoritatibus inest. - Herimannus Novocomensis - 29/11/2006
Germanos probavisse Rumanos et Bulgaros unioni Europaeae accessuros esse
Consilio foederali civitatum Germanarum placuit Rumanos et Bulgaros inde a Kal. Ianuariis anni 2007 unioni Europaeae interfore. Germani ultimi foedus probaverunt. Tamen poposcerunt, ut administratores Rumani et Bulgari quaedam menda ab Europaeis vituperata usque ad accessionem corrigerent. - Stefanus Weise Halensis - 24/11/2006
De investigatore Russo venenato
Post Annam Politkovskaya occisam, Alexander Litvinenko investigator Russus Londinii arcano venenatus est, qui de diurnaria eadem indagare nuper coeperat. - Herimannus Novocomensis - 20/11/2006
Georgium Bush Vietnamiam visitare
Summo honore Georgius Bush a Vietnamensibus triginta annis post bellum inter Americanos et Vietnamenses confectum receptus est. Etsi hostes tum fuerunt, nunc Vietnamenses Americanis amicis uti cupiunt. Causa visitationis est congressus civitatum APEC. - Stefanus Weise Halensis - 18/11/2006
De comitiis Congensibus
Exitus comitiorum Congensium minime dubius videtur, sed tamen veretur ONUs ut tumultus exoriantur. Praesidens iterum fore J. Kabila proclamatur. - Herimannus Novocomensis - 17/11/2006
De futuro ministro primario Palaestinorum
Hamas et al-Fatah viro per orbem ignoto sed utrique parti grato summam imperii tribuere concordes convenerunt. - Herimannus Novocomensis - 13/11/2006
Democratas e comitiis Americanis victores discessisse
Partes Democratarum Republicanos in comitiis Americianis superaverunt. Et in consilio publico et in senatu maioritatem adepti sunt. Harrius Reid "ventus" inquit "mutationis in America nunc flabit." - Stefanus Weise Halensis - 10/11/2006
De cinaedorum pompa Hierosolymis habita
Quattuor fere milia virorum et mulierum homosexualium in stadium Iudaicae universitatis ut in urbibus Europaeis et Americanis convenerunt - Herimannus Novocomensis - 10/11/2006
Homo adivinans duxit Americanos ad Saddamum Hussein
Uri Geller, rei psychicae clarissimus artifex, dixit magum aliquem effecisse ut Sadammus Hussein caperetur vivus... - Carolus Petreius Bogotensis - 07/11/2006
Merkel et Blair novum pactum aeris caelique protegendi facere velle
Londinio ex urbe: A. Merkel dixit se Germanis anno proximo unionem Europaeam consiliumque VIII superiorum nationum oeconomicarum gubernantibus maxime operam daturam esse, ut novum pactum aeris caelique protegendi facerent... - Stefanus Weise Halensis - 04/11/2006
Negotiationes UE cum Turquia maximo in periculo
Nisi Finni solutionem mox inveniant, negotiationes cum Turquia suspendi possint. - Khan Krum - 02/11/2006
Photographemata militum Germanorum horrorem movere
Ephemeris Germana, cui nomen "Bild", photographemata edidit, in quibus milites Germani in Afganistania stationem habentes cum ossibus humanis ludunt. Magistratus Germani et Afganstani se valde commotos praebuerunt. In Germania timor est ultionis. - Stefanus Weise Halensis - 28/10/2006
Civitas Vaticana: Magna sepulchrorum area efossa aperitur
Operarii terram effodientes ut sub ipso Vaticano stabulum raedis construerent re improvisa comprehensi sunt... - Carolus Petreius Bogotensis - 26/10/2006
Islandi balaenas denuo venantur

Balaenoptera physalus prima a 21 annis victima est balaenopetarum Islandicorum
- Nanompouphos - 25/10/2006
FCA demonstrant experimentum nucleare
Explosio sub solo Coreano fuit uno tantum kilotono virium, id est centies minor quam quae delevit Hiroshimam in ann. 1945... - Carolus Petreius Bogotensis - 21/10/2006
Iter oceanicum angustum fit
Ciues Panamenses decernent die 22 Octobris utrum uia interoceanica amplianda sit. - QGB - 21/10/2006
Confirmatur consilium pontificium adeundi Turcas
Civitatis Vaticanae nuntii prima in feria nuntiaverunt summum pontificem Benedictum XVIum Turcarum terram visere kalendis decembribus iturum... - Carolus Petreius Bogotensis - 18/10/2006
De poenis in Coream borealem
Mitiores quam quod providebatur sunt poenae a Consilio securitatis ONUs in Coream deliberatae. Sed dictator minime flectitur. - Herimannus Novocomensis - 15/10/2006
Rursus aperitur iudicium in Saddam
Novus iudex severe acturus videtur. Sed sessio ipsa tollitur ob verbosum tumultum defendentium... - Carolus Petreius Bogotensis - 12/10/2006
ONU dividitur circa Coream Septentrionalem
Corea Meridionalis vehementissime obiurgavit hoc nuntiatum experimentum nucleare... - Carolus Petreius Bogotensis - 11/10/2006
De impavida diurnaria
Diurnaria Russica Anna Politkovskaya saepe de bello Cecenico accurate et audaciter rettulit: sed opus postremum de captivis Cecenis nemo forsitan umquam leget. - Herimannus Novocomensis - 09/10/2006
Iraniam poenis forsitan affectum iri
Londinii convenerunt sex potentissimae mundi civitates, ut de moderatorum Persicorum consiliis de vi nucleari deliberent. - Herimannus Novocomensis - 07/10/2006
Cadit heros christianus
Praeclarus sacerdos Ephraim Rozo confitetur peccatum suum: se coitum habuisse pueris anno 1969. - Quintus Gaetulius Bogotensis - 06/10/2006
Fossa Nicaraguana
Novum aemulatorem fossa Panamiana in vicina Nicaragua mox inveniet, si votis praesidentis huius terrae dii faverint. - Nanompouphos - 04/10/2006
Crisis Caucasia
Post apprehensionem a regimine Georgiano quattuor militum Russicorum Moscovia rupit omnes vias commeatus communicationisque inter ambas terras. - Nanompouphos - 02/10/2006
Iraquia occupata, extremus mentis habitus exaltatus est
Ipsa res publica, cui praesedit G. Bush, concedit bellum Iraquinum propagasse extremismum islamicum et facultatem ut nova maleficia patrentur... - Carolus Petreius Bogotensis - 28/09/2006
Pontificem Benedictum sororis Italicae in Somalia enectae dignitatem agnovisse
Soror Leaena Sgorbati, quae se in Africam iam diu contulerat ut auxilium pauperibus et orphanis afferret, crudeliter interfecta est. Quam pontifex Romanus palam commemoravit. - Herimannus Novocomensis - 25/09/2006
Georgius Bush est "diabolus", dicit Chavez coram generali Nationum Unitarum consilio
Solito sermone sed insolito loco, eum non solum diabolum, sed tyranum quoque et cynicum esse dixit - Carolus Petreius Bogotensis - 22/09/2006
Premitur lenitas iudicis, a quo S. Hussein iudicatur
Abdullah al-Amiri petitionem accusatoris respuit, dicens se iustitiae et experientiae suae fundamento nixum hanc egisse causam de genocidio, qua Saddam Hussein tenetur in reum, qui per eundem Munqith al-Faroon celebri magis quam claro accusantur iudicio. - Carolus Petreius Bogotensis - 18/09/2006
USA lacessitur in Damasco legatorum oppugnata sede
Tres oppugnantes unusque propugnans, miles Syrius qui erat, apud Damascum interfecti sunt, tali scelere patrato in legatos ab USA missos... - Carolus Petreius Bogotensis - 16/09/2006
Cursus amucianus Regiomontii Canadianorum facto
Iste sclopetavit sine ull‚ praemonitione Ė in quadam schol‚ Regiomontii urbis Franco-Canadianae cursor amuci‚nus huc illuc sclopetavit... - Nicolaus Gross - 15/09/2006
H. Chávez suggerit maleficia "11 Sept." ab USA destinata fuisse
Venetiola: Super opinione peritorum adversus imperium locutus, coniecit World Trade Center ab ipsis Americanis eversum - Carolus Petreius Bogotensis - 13/09/2006
Fortunatarum insularum incolas novissimis accensos migrantibus
Canariae: Quinquaginta circiter habitatores Nivariae seu Teneriffae gravibus exceperunt conviciis novissimum advenarum agmen, peractis qui sabbatis apulsi ex Africa quattuor pervenere ratibus. - Carolus Petreius Bogotensis - 13/09/2006
G. Bush recognoscit secretos carceres a CIA institutos per orbem.
Domi et apud peregrinos magnus fuit fremitus eorum, a quibus arguebatur Conventionis Genavae violatae... - Carolus Petreius Bogotensis - 11/09/2006
Saddamum nullum vinculum cum Al Qaeda habuisse
Consilium senatus USAe, cui commissum est de belli Iraquici causis investigare, nuntios pessimos praesidenti Bush rettulit. - Herimannus Novocomensis - 09/09/2006
De balaena comedenda
Mercatura carnis balaenarum latius diffunditur: unde societates animalibus defendendis addictae reclamant. - Herimannus Novocomensis - 07/09/2006
U.S.A. ductoribus migrantium insidiatur
G. Bush nutantibus senatoribus potentiam ostentat suam advenarum ductores insectans, urgente legum migratoriae novatione, quam 126.000.000 US$ ex aerario sumendeis constare posse denuntiat. - Carolus Petreius Bogotensis - 03/09/2006
Aetnam ignem evomere
Aetna Siciliae mons ignivomus denuo tumultuatur. Vulcanologi audiunt fremitûs e medio monte êditôs, qui etiam lavam evomit. - Nicolaus Gross - 03/09/2006
In Italia, ob singularem iuvenis nutriciae virtutem, nova lex immigratis clandestinis dabitur
Peregrina nutrix pro alumna indigena perit, pater puellae plorat, praefectus urbis clamat, populus condemnat, postremo rei publicae minister sermones intolerantes mutatum iri pronuntiat; S. Berlusconi extremas leges castigat. - Carolus Petreius Bogotensis - 01/09/2006
Kofi Annan in Medio Oriente pacem tutandam facto itinere curaturus
Flagrantes nationum fines K. Annan visere parat. Interim regulus Nasrallah, Hezbolae princeps, suam de praesente stragine culpam fatetur. - Carolus Petreius Bogotensis - 31/08/2006
Bogota: Siccarius qui occiderat Carlos Castaño sepulchrum eius ostendere pollicetur
Pauci credunt quae istiusmodi vir aperire possit, sed rei publicae magistratus auditurum esse censent. - Carolus Petreius - 30/08/2006
Unitis Septentrionalis Americae civitatibus non placuit pertinax responsio Persarum
G. Bush minatur punitiones, nisi ancipites ab Iranianis ditandi uranii rationes sistantur - Carolus Petreius Bogotensis - 27/08/2006
Benedicti XVI Nuntius Christianos ait Muslimosque paratos ad Libanum una reficiendam
Vastatis autem regionibus, pontibus, viis, putealibus aedificiisque corruptis, subsidia hominum non sistenda sed producenda esse nuntius Papae demonstrat. - Carolus Petreius - 27/08/2006
Chile: 2.000 fere scholarium rogationem facientium 200 vel plures in custodiam ducti.
Querebantur Concilium Praesidentiale de Qualitate Educationis promovenda nimias agere moras. - Carolus Petreius - 27/08/2006
Displosiones in bombificina
In quadam Civitatis Ludovicianae bombificinâ facta est series detonationum. Doyline urbs propinqua est evacuata; in locîs officinae adhûc flagrant flammae. - Nicolaus Gross - 26/08/2006
"Propositum Columbiae" deffectum fuisse
Meta enim proposita erat, ut ante quinquennium corriperetur vis pharmaci, quod in tota USA passim venditur, et abunde consumitur... - Carolus Petreius Bogotensis - 24/08/2006
Colombia: Parastraticarum catervarum duces inopinanter in custodias ducti.
Quum percunctarentur attoniti, quonam ducerentur, dixerunt se, secundum novas leges sedulo agentes, ut habitis habendisque colloquiis adessent, mirari quae possit esse capturae suae causa. - Carolus Petreius - 22/08/2006
Fecundissimae regiones Aequatoris cinere sternuntur
Tanta eruptio cineris et pyroclasti fuit, ut omnis res publica Aequatoriana in maxuma intentione sit animi, evigilans, ut accolae montis ignivomi in loca tutiora transferantur. - Carolus Petreius - 20/08/2006
28 captivos aufugisse e custodiâ Belgicâ
Nocte proximâ praeteritâ 28 (duodetriginta) captivi e custodiâ quadam urbis Flamicae Dendermonde aufugerunt. Qui secum abduxerunt complures custodes ut obsides... - Nicolaus Gross - 20/08/2006
Catharinae Hudson connubium finitum esse
Catharina Hudson actrix Americana et Christianus Robinson cantor roccianus divortium fecerunt. - Nicolaus Gross - 19/08/2006
Mulierem Namibianam superasse Africae certamen modellare
Quo titulo honorifico accepto Venantia Otto sperat se facturam esse cursum honorum internationalem. - Nicolaus Gross - 19/08/2006
Redit controversia Persarum de re nucleari
Omnium gentium adnitente coetu, ne illa quae de Libano sunt constituta omittantur, USA eiusque socii rursus ambigere possint, quum ad res nucleares dimittendas Iranianis advenerit constituta dies. - Carolus Petreius - 18/08/2006
Systema solare auctum est
A die Martis systema nostrum solare continet duodecim planetas, tres ergo plus quam adhuc continere solebat. - Stanislaus Tekieli - 16/08/2006
Mulierem iuvenem a patre esse iugulatam
Homicidium horribile, quod dicitur Ąhonorabile": In Italiâ iuvenis mulier originis Pacistanianae recusavit, quin in patriam reverteretur, ut ibi nuberet consobrino. - Nicolaus Gross - 14/08/2006
300 Indi vitam, 860.000 domum amittunt sub monzonicis undis
Monzonum saevitia quattuor Indorum civitatibus potita, ter centum vitas, atque 860.000 -secundum postremas censorum rationes- domos abstulit. - Carolus Petreius Bogotensis - 14/08/2006
Kirkium Douglas Melvino Gibsono commendare consultationem spiritualem
Qui histrio Iudaeus collegae in Iudaeos invecto suasit, ut in ecclesi‚ curaret sanandum Ąodii antisemitici ulcus suum canceroideum". - Nicolaus Gross - 13/08/2006
Estonia: Tumultûs in pompâ cinaedorum facti
Primo iniecta sunt nonnulla ova, sed deinde facta sunt graviora: Quidam Estones nationalistae decuriam ferê cinaedorum tribadumve pompam participantium fustibus lapidibusque partim graviter laeserunt. - Nicolaus Gross - 13/08/2006
De iuvene Italico atrociter Hierosolymis occiso
Voluntarius Italicus XXIV annos natus, qui Hierosolymis cum pueris Palaestinis ludens ferias agebat, ab ignoto cultro interfectus est. - Herimannus Novocomensis - 12/08/2006
Ciconias indutias in Libano introducturas?
Spem pacis in Libano alites ferunt... - Krakauer - 10/08/2006
Columbia crebris terroris impetibus quassata
Cali, afflicta in urbe, inquisitorum peritissimi sequuntur vestigia eorum, qui carrucam mercatoriam statuerent contra stationem vigiliarum in vico "El Vallado" sitam, ubi sex VI homines morti, XVIII gravibus obiere plagis. - Carolus Petreius Bogotensis - 08/08/2006
Irania nucleari rationi insistet adversante ONU
Legatus Iranianus negat fore ut principes nationis suae ab re nucleari desistant quum existiment rem publicam islamicam prementibus adversariis nullo labore resistere posse. - Carolus Petreius Bogotensis - 06/08/2006
De bello Libanensi
Dum Novi Eboraci consulitur, non desinit bellum cruentum in Libano meridionali et in urbibus IsraŽlianis - Herimannus Novocomensis - 06/08/2006
Canis ursulorum necator
Plus quam centum ursulos lusorios "necavit" noctu canis vigilans nomine Barney, seminii doberman pinscher, cui munus erat ursulos hos, praeter alia crepundia, a furibus custodire. - Nanompouphos - 05/08/2006
Finis obesitatis?
Novum vaccinum efficaciter obesitatem murum expugnare potest speraturque eosdem effectus inter homines facturum. Serum modo inventum effectus mirabiles efficerre posse in muribus
- spes remanet id quoque inter homines miracula facturum.
- Kazimierz Maria Fiszfingier - 02/08/2006
ONU ab Iranianis accusatur defficientium et in Libano et in Irania actionum
ONU arguitur a Teheran, quod et in conflictu Libani sedando et ad uranium Iraniae tractandum deffecerit. - Carolus Petreius Bogotensis - 01/08/2006
QANA, oppidum Libanense, 54 homines sub igne Israeliano mortuos deplorat
Classis aeriae Israelianae naves aliquot, caelum Libani repente adgressae, homines inermos interficiunt numero 54, quorum 37 pueros fuisse constat. - Carolus Petreius Bogotensis - 31/07/2006
Berolini cinaedos pompam egisse
Temperaturis 30 fere graduum d.22. m.Iul. a.2008 aliquot centum milia cinaedorum tribadumque celebraverunt Diem Christophori Vialem. - Nicolaus Gross - 30/07/2006
Num Harrius Potter fiet nudus vitiator equorum?
Ecce tumultus in Magn‚ Britanni‚ factus: Daniel Radcliffe histrio, qui gessit personam illius Harrii Potter, mox in scaen‚ se denudabit. - Nicolaus Gross - 29/07/2006
Abas militem Israelianum iam iam liberatum iri putat
Libertas uni ex militibus Israelianis ereptis forsitan reddetur, bellum vero et caedes non desinunt. - Carolus Petreius - 28/07/2006
Toto in orbe saeviente aestu, 50 iam in Europa hominum mortes factae sunt
Tota in Europa aestus mirus populos torquet. Oeiusne in annos? - Carolus Petreius - 27/07/2006
ONU postulat 150 milliones in subsidium gentis Libanesianae
Generalis ONU subservus a manu Rerum Humanarum Curandarum Libanum visitans 15o milliones ad prima auxilia ferenda postulavit. - Carolus Petreius - 25/07/2006
Moderatores Serbi et Kosovari una congrediuntur...
... exigua est tamen spes compromissum de futuro statu Kosoviae mox adeptum iri. - Krakauer - 24/07/2006
Infirmarias medicamque Novae Aurelianae homicidii tempore ĄKatrinaeď facti accusatas esse
Summum iudicium Louisianae suspicari eas iniectionibus necavisse aegrotos, quos desperarent ex urbe inundata servari posse - Caecilia Koch - 21/07/2006
De cruore in Libano IsraŽl Gaza effuso
Non desinunt caedes in oriente medio, frustra auctoritates Europaeae et mundanae colloquuntur. - Herimannus Novocomensis - 19/07/2006
De factione paederastarum
Comitiis ad senatum Batavorum eligendum mense Novembri singularis factio concurret. - Herimannus Novocomensis - 18/07/2006
De bello furenti
Neque IsraŽliani neque Hezbollah arma deserunt, cum ditissimae orbis civitates ab ambobus pacem Sancti Petriburgi postulaverint. - Herimannus Novocomensis - 16/07/2006
De Corea septemtrionali punita
Consilium securitatis ONUs omnium consensu constituit, Koream septemtrionalem propter missilium deiectum puniendam esse. Quid postea? - Herimannus Novocomensis - 15/07/2006
Bellum in Libano deflagrare
Exercitus IsraŽlis post milites raptos impetum in Libanum facit; Libanenses verentur, ut bellum civile furere incipiat. - Herimannus Novocomensis - 15/07/2006
Virum vicenarium sclopeto necasse patrem, matrem, aviam
Qui vir homines videtur necasse dormientes: Alumnus Badenio-Wirtembergiae academicus necavit parentes et aviam suam. Deinde collaboratricem chemici instituti universitarii pistolio minatus coegit, ut sibi daret venenum hydrocyanicum. - Nicolaus Gross - 11/07/2006
Azzurri superaverunt Les Bleus
In poenariis demum ludi finalis certaminis pedifolii mundani Itali Francogallos in stadio Berolinensi superaverunt. - Kika Halavi - 09/07/2006
Ars maleficendi lege confirmatur.

Parlamentum Zimbabwense legem Britannicam contra magos abolevit, artem maleficendi denuo, post 107 annos, officialem reddens.
- Nanompouphos - 08/07/2006
Libertas, aequalitas... patriotismus

Moderatores societatum commercialium Francogalliae accusant regimen terrae de protectionismo.
- Phillipus Arctoctenos - 06/07/2006
Slovaquia in manibus populistarum

Novum regimen Slovaquiae duae factiones populistarum necnon una nationalistarum formaverunt.
- Nanompouphos - 04/07/2006
Vina luxuriosa anni 2005 inopinate cara fiunt...
Ter nisi etiam quater aucta sint ultimo anno pretia vinorum luxuriosorum Francogalliae secundum oenologum emptoremque vinorum peritissimum Michaelem Moulene. - Mamahuhu P. - 03/07/2006
De impetu in Gazam
Exercitus Israelis aedificia rectorum Palaestinorum vehementer missilibus percutiunt, libertatem obsidis postulans. - Herimannus Novocomensis - 02/07/2006
De cruentis Kalendis Iuliis
Nundinae vici Bagdatensis Sadr City immani diruptione Saturni die percussae sunt. Mulier, quae sella senatoriam occupat, cum custodibus suis erepta est. - Herimannus Novocomensis - 01/07/2006
Iudices supremos USAe tribunalia bellica minime legitima censuisse
Iudices supremi frustra praesidem USAe Georgium Bush iniuste in infelices Guantanamo captivos egisse iudicaverunt. - Herimannus Novocomensis - 01/07/2006
Adest tempus quo inmigrati clandestini Galliam relinquere debeant
Ille inmigratorum clandestinorum casus resonavit hodie Lutetiae cum strepitu imaginis publicatae per acta diurna "Liberation"... - Carolus Philippus Bogotensis - 28/06/2006
Persae usuri virtute petrolei si studia eorum temptentur
Persarum Minister a Petroleo Kazem Vaziri-Hamaneh monuit civitatem suam esse usuram virtute petrolei "si studia Iraniana laesa erunt"... - Carolus Philippus Bogotensis - 26/06/2006
Res publica Israeliana plenum impetum in Palestinos facere decrevisse
Primarius minister Israelianus Ehud Olmert auctoratus est a Re publica quandolibet facere impetum in Palestinos, ut respondeat impetui hodie facto in castris quae sunt in meridie Gazae. - Carolus Philippus Petreius Bogotensis - 26/06/2006
Praeses Timoris Orientalis dimisurum esse, si primarius minister non abdicabit
Xanana Gusmao, protulit se suam dimissionem cras petiturum ex Parlamento si primarius minister, Mari Alkatiri, "non assumpserit causam" atrocis discriminis, quod civitas patitur. - Carolus Philippus Petreius Bogotensis - 24/06/2006
De Ghanae gregis pedifollici secundo exitu
Postquam USAm Veneris die superavit, grex pedifollicus Ghanae, primum certaminis mundani particeps, probationem sequentibus lusionibus ac maximam laudem domi et in tota Africa sibi peperit - Herimannus Novocomensis - 23/06/2006
Symeon II apprehendendus?
Ob machinationes pecuniarias pristini zari Symeonis II cum regulo Italico Victorio Emmanuele regimen Bulgariae in discrimine esse potest. - Krakauer - 21/06/2006
Paradisus Slovacus in periculo
His proximis horis praesidens Slovaquiae Ivan Gasparovic rogaturus sit - si credendi sint diurnarii huius terrae - populistam Robertum Fico, ut novum regimen creet. - Krakauer - 19/06/2006
De nova caede tromocratarum fere perpetrata
Altera caedes immanis, sicut anno bis millesimo et primo, Novi Eboraci (New York) fieri potuisset: hoc nuntiaverunt diurnarii "Time". - Herimannus Novocomensis - 18/06/2006
Cur heres regum Italiae in vincula coniectus sit

Infamibus culpis accusatur filius ultimi Italiae regis, qui in patriam recenter demum redire potuit.
- Herimannus Novocomensis - 18/06/2006
De Consilio Europaeo, quod Bruxellis congregatum est
Multae difficultates ante rectorum Unionis Europaeae Bruxellis congregatorum oculos subiciuntur. - Herimannus Novocomensis - 17/06/2006
De marihuanae usu contentio...
... thema sit colloqui ministrorum primariorum Bataviae et Belgiae - Krakauer - 15/06/2006
Chersonesus Taurica Americanos expellit
Post reclamationes vehementes contra NATO, nulla re ad finem perducta, 200 milites USA relinquere debuerunt Crimeam paeninsulam, ubi paraturi essent simulacra pugnae navalis terrestraeque. - Nanompouphos - 13/06/2006
Multitudo Hispanorum civium negotiationem cum ETA recusat
Die 10 mensis Iunii permagna multitudo praecipuas Matriti vias percucurrit recusans consilium nuper a praeside Zapatero nuntiatum deconventu agendo cum grege nomine Batasuna - Ansgarius Legionensis - 12/06/2006
"Ut inique bellum inferrent"
Tres captivi apud Guantanamo, in insula Cuba, sese interfecerunt: reclamant societates ad iura hominum tutanda. - Herimannus Novocomensis - 11/06/2006
Augustus Pinochet implicatur morte domini Eduardo Frei, praesidis Chilensium in anno 1964
Cuius familia declarat eum, quum dictator esset, instituisse magnam conspirationem ut satellites nimium scientes absolverentur. - Carolus Petreius Bogotensis - 10/06/2006
Zarqaui mortem gloriose nuntiari, caute accipi
Hic fuit Abu Musab Al Zarqaui, qui dum vivebat inimicis maxumo terrori erat, mortuus haud multis desiderio erit, et cuius mors, hodie nuntiata ex Bagdad ab imperatore sociorum Georgio Casey non sine quadam prudentia salutata est. - Carolus Petreius Bogotensis - 09/06/2006
Reclamationes scholarium pergunt in Chilia
Reclamatio hac lunae feria ad poscendas novas de educatione leges celebrata effecit 240 inclusos et decenos vulneratos, quibus vel 15 custodes civitatis adnumerandi sunt. - Carolus Petreius Bogotensis - 07/06/2006
Georgius Bush pro emmendanda constitutione disserit
EEUU.- Georgius Bush confirmat emmendandam esse constitutionem ne matrimonia inter homines eiusdem generis per leges fiant - Carolus Petreius Bogotensis - 06/06/2006
Rex suffocatus Bohemorum
Incerto victore finita sunt suffragia parlamentaria Bohemorum, nam eundem numerum - id est centum - sellarum sibi adiunxisset et pars dextra et regnans adhuc pars sinistra. - Nanompouphos - 05/06/2006
Boliviae praesidentem agros civibus dividere coepisse
Magni momenti commutatio in Bolivia coepit, invitis divitibus latifundiorum possessoribus. - Herimannus Novocomensis - 05/06/2006
De viris in Canada comprehensis
Auctoritates Canadae se scelestos tromacratas clades effecturos comprehendisse nuntiaverunt. - Herimannus Novocomensis - 04/06/2006
De Ishaqi Idibus Martiis
Novissima brevis pellicula filmica reti Britannico BBC pervenit, qua milites USAe facinoribus inhumanis in Iraquia incusantur. - Herimannus Novocomensis - 03/06/2006
Uribe iterum praesidentem Columbiae factum esse
Sic se habuerunt res politicae superiore feria dominica in Columbia. Praesidens Uribe bis creatus est, ut quattuor annos ultra imperet. - Carolus Petreius Bogotensis - 31/05/2006
Contentio in Mari Aegeo

Naves excubiatoriae Graeca et Turcica se invicem expellere conatae sunt, vim adhibendo minantes.
- Krakauer - 30/05/2006
Pontificem Auschwitz campos captivitatis visitare
Benedictus XVI maximos in campos internecionis Poloniae ut pontifex Germanus se contulit - Herimannus Novocomensis - 28/05/2006
Terrae motus ingens...

... necavit plus quam 3500 Iavaiensium necnon fortasse eruptionem vulcani Merapi acceleravit.
- Krakauer - 27/05/2006
Persae mox pyrobolos atomicos habituri?
Pessimam vero prognosin rerum politicarum Mediae Orientis paravit institutum Londinense IISS - Krakauer - 26/05/2006
Australienses Timorem petunt
Primi milites Australienses in Timorem Orientalem advolaverunt, ut pacem in hac terra restituant. - Nanompouphos - 25/05/2006
USA condemnatur ab ONU propter cruciatus
Decem viri iuribus humanis procurandis, qui ab ONU creati erant, Genavae coacti sententiam suam tulerunt, qua sententia notantur carnificinae in quibusdam terrae locis -ut Irakia Afganistania Guantanamo- institutae ab USA. - Carolus Petreius Bogotensis - 23/05/2006
Mons Niger independens
Vis suffragiis fautores indipendentiae Montis Nigri praevaluerunt - Herimannus Novocomensis - 22/05/2006
Colloquia regiminis Hispanici cum ETA (fortasse) incipienda esse.
Zapatero nuntiavit colloquia cum ETA ad pacem confirmandam coeptura esse: sed plerique Hispani diffidunt. - Herimannus Novocomensis - 21/05/2006
Ray Nagin iterum praefectus Novae Aurelianis creatus
Nova Aurelianis (New Orleans), urbs USAe praeterito mense Augusto fere turbine vastata, praefectum temporis illius iterum confirmavit. - Herimannus Novocomensis - 21/05/2006
De discordiis Palaestinorum
Increscunt lites Palaestinorum: nonnulli verentur, ut inde bellum civile oriatur. - Herimannus Novocomensis - 20/05/2006
Caedes Armenorum condemnanda

Caedes Armenorum annis 1915-17 peracta sit a parlamento Francogallico condemnanda. Cui rei Turcia maxime reclamat.
- Krakauer - 19/05/2006
Ayaan Hirsi Ali Bataviam relinquere debet...
...quia mentita est, cum ius civitatis Hollandicae anno 1992 petebat. - Nanompouphos - 17/05/2006
A proximo anno Sloveni euronibus utentur...
...cui rei reclamat vicina Carinthia ob contestationem de proprietate symboli columnae Romanae. - Nanompouphos - 16/05/2006
Relationes USA cum Libya renovandae
Relationes diplomaticae inter USA et Libyam renovandae sunt post 26 annos interruptionis. - Nanompouphos - 15/05/2006
De bello civili Somalorum
Furit bellum civile in Somalia, cui ministri nonnulli intersunt. Centenae victimae numerantur. - Herimannus Novocomensis - 14/05/2006
De instanti vulcani Indonesiani eruptione
Vulcanus Indonesianus Merapis, in insula Sumatra, vicis et agris flumine candenti minitatur. - Herimannus Novocomensis - 13/05/2006
De mortifera diruptione et incendio in Nigeria
Duo centena hominum non longe a capite Nigeriae Lagos atroci morti occubuerunt. - Herimannus Novocomensis - 12/05/2006
Intraturae, sed quando?
Proximis diebus Commissio Europaea decernere debet, quando Unionem intrent Bulgaria et Dacoromania. - Nanompouphos - 11/05/2006
Anthropophagum Francofurtensem usque ad mortem in carcere mansurum
Iudices decreverunt Arminem Meiwes reum esse caedis crudelissimi, non autem parricidii victimae mortem sui desiderantis. - Nanompouphos - 09/05/2006
Novus moderator CIA
Post inopinatam abdicationem Porteris Goss praesidens USA novum rectorem manus speculatoriae CIA nominavit Michaelem Hayden
- Nanompouphos - 09/05/2006
De foro sociali Europaeo Athenis habito
Athenis convenere ex tota Europa illi, quibus in animo est radicitus mundum renovare. - Herimannus Novocomensis - 07/05/2006
De pace et bello in Sudania
Una ex factionibus rebellium Sudanensium pacis condiciones ab Unione Africana et regimine propositas acceperunt; duae contra recusaverunt. - Herimannus Novocomensis - 07/05/2006
De caede militum Italicorum in Afganistania
Nova caedes Italicorum militum in terris Orientalibus, ubi ad pacem restituendam missi sunt. - Herimannus Novocomensis - 06/05/2006
Hierosolymam mox esse dividendam...
...in partes Iudaeicam et Arabicam nuntiat unus moderatorum factionis regiae Kadima - Nanompoufos - 04/05/2006
Sermones rupti Serbiae cum UE...
... ob impossibilitatem gen. Ratko Mladic in Hagam Comitum transferendi - Vasiliu Dumitrescu - 03/05/2006
Macau - Mecca nova aleatorum
Insulae Macau mox palmam aleatorii principalis totius mundi arrepturae sunt ab urbe Las Vegas - Nanompouphos - 02/05/2006
De Boliviae vapore naturali et petroleo in rei publicae manus redituris
Evus Morales, praeses Bolivianus, bona quae sub terra iacent rei publicae restituenda esse constituit. - Herimannus Novocomensis - 01/05/2006
De Persidis discrimine
Persarum moderatores de vi nucleari utendo neu de uranio ditando desistere nolunt, increscentibus contentionibus. - Herimannus Novocomensis - 30/04/2006
Anates virus gravedinis aviariae portantes in Bali necantur
Insulae Bali ad CCCC anseres, quorum quidam letale virus *H5N1* portare declarati erant, ex una villa circaque eam locis coacti, a medicis veterinariis condemnati et publice mactati sunt. - Carolus Petreius Bogotensis - 29/04/2006
Primarius Minister Iraquinus Djaouad al Maliki delectas "militias" causam belli civilis fore docet
Al Maliki "militianos" regionibus infestantes bellum civile accituros, ni dimittantur, exponit, sese ante proximum mensem ad constituendam novam rem publicam esse paratum... - Carolus Petreius Bogotensis - 27/04/2006
Viginti post annos cladis Chernobilianae effectus latentes durant
26 Aprilis ann. 1986 reactore atomico displodente maximum huiusmodi exitium contigit Russis, quapropter ex omnibus tum "Sovieticis" civitatibus ad 600.000 operarii sunt evocati, qui removendis Chernobilianae ruinae quisquiliis operam darent. - Carolus Petreius Bogotensis - 26/04/2006
Vaticanus possit in proximo de usu tegumembri consulere melius
Summo Pontifice referente quaestionem magnae aperturae conceptualis indicium esse apparet. - Carolus Petreius Bogotensis - 26/04/2006
Iraniana Res Publica non paret Concilio Securitario de re nucleari
Lunae die Persia nondum obsequebatur imperio a Concilio Securitario ex ONU misso, -uti ditandi uranii finem faciat-, quamvis Veneris die tempus constitutum explebitur. - Carolus Petreius Bogotensis - 25/04/2006
CIA praedixerat rectoribus Americanis "arma interneciva in Iraquia non existere"
Unus ex "agentibus" sive speculatoribus qui dabant operam CIA(e), Tyler Drumheller, publicatum secretum patefecit hodie. - Carolus Petreius Bogotensis - 25/04/2006
Bellum Christianorum contra Islamicos coeptum esse: hoc censet Osama bin Laden
Novum nuntium minacem divulgavit Osama bin Laden - Herimannus Novocomensis - 24/04/2006
Democratia in Nepaliam revertenda?
Rex Nepaliae Gyanendra pollicitus est se mox potestate dictatoris privaturum. - Nanompouphos - 21/04/2006
Pretium petrolei denuo maximum
Pretium petrolei limen 75 USD per dolium mox transgrediendum creditur. - Nanompouphos - 18/04/2006
Chadiae moderatores legationem ex Sudania revocavisse
Dum peiores fiunt consuetudines duarum Africae civitatum, praeses Chadiae exsulum expulsionem minatus est: quod novam catastrophen gignere possit. - Herimannus Novocomensis - 15/04/2006
De clade Silvii Berlusconi
Dimidiati sunt electores Italici, sed praevaluit Unio, id est factio laeva a Romano Prodi conducta. Cui magnae difficultates ad novum regimen creandum superandae erunt. - Herimannus Novocomensis - 13/04/2006
Magistros Berolinenses petivisse, ut schola sua clauderetur
Magistri scholae cuisdam Berolinensis, de violentia discipulorum desperantes, epistulam ad senatum urbis scripserunt, qua petiverunt, ut schola clauderetur. - Caecilia Koch - 10/04/2006
USA Venetiolenses incusat
Cives Venetiolenses cibos contra invisum legatum USAe coniecerunt; inde minister vicarius Civitatum Americae Unitarum auctoritatibus Caracas minitatus est. - Herimannus Novocomensis - 09/04/2006
Unum e moderatoribus Palaestinis captum et dimissum esse
Rectores IsraŽliani minime volunt moderatores Palaestinos, factionis Hamas asseclas, (quos in imagine aspicis) muneribus suis fungi: Mercurii die ministrum quemdam detinuerunt. - Herimannus Novocomensis - 07/04/2006
De Perside percutienda
Persidem missilibus percutere moliuntur Civitates Americae Unitae, nisi a consilio uranium ditandi ad vi nucleari denuo utendum desistant: hoc adnuntiaverunt acta diurna Britannica "Daily Telegraph". - Herimannus Novocomensis - 02/04/2006
De terrae motu in Perside
Terra tremuit in Persarum terra: vici diruti sunt, populus patitur, cadavera manibus effodiuntur - Herimannus Novocomensis - 31/03/2006
De reclamatione in Alba Russia
Non desinunt reclamationes in urbe Minsk, capite Albae Russiae, cum civitates occidentales contra preaesidem Lukashenko moliantur. - Herimannus Novocomensis - 25/03/2006
ETAm arma deponere statuisse
Adnuntiaverunt tres bellatores ETAe, gregis terroristici Hispanici et Francogallici, arma a Veneris die a se deserenda esse et per democratiam omnes difficultates atque optiones resolvendas esse. - Herimannus Novocomensis - 23/03/2006
Lukashenko se vicisse adfirmat, adversariis de ambitu incusantibus
Quamvis praeses Albae Russiae sibi partem maiorem suffragiorum attribuerit, oppositores negant populum tantopere ei consensisse novaqua suffragia postulant. - Herimannus Novocomensis - 20/03/2006
De tumultu iuvenum in tota Gallia
Primus minister Francogallicus novam legem proposuit, ut iuvenibus maior facultas laborandi praebeatur. Qui aliter censent, itemque plerique Francogallici: fora ergo turmis reclamantibus complentur. - Herimannus Novocomensis - 17/03/2006
Milosevic cordis ictu periisse (re vera?)
Rumores referunt Slobodan Milosevic, qui quondam Iugoslaviam duxit, sine ullius culpa in carcere Hagensi periisse; de qua re eius patroni et consiliarii necnon medicus quidam Russus valde dubitant. - Herimannus Novocomensis - 13/03/2006
Copias ad pacem servandam missas in Darfur diutius mansuras esse.
In Sudania vix copiae Africanae pacem servant; sed mense Septembri declinante, invitis moderatoribus, ONU cohortes suas mittere constituit. - Herimannus Novocomensis - 11/03/2006
Sodalem Milosevic manu suapte sibi mortem conscivisse
Milan Babic, dux Serborum Croatiae, quondam praeses rei publicae Krajinae, sceleribus oppressus diem supremum sua manu obiit. - Herimannus Novocomensis - 07/03/2006
Italiae detrimenta colonici aevi Libyae sarcienda esse
Dictator Libyae Muammar Gaddafi adfirmavit tumultus in urbe orientali Benghazi odio Libycorum erga Italiam propter saevam occupationem anno MCMXI coeptam excitatos esse. - Herimannus Novocomensis - 04/03/2006
Sollicitudo in Freto Formosano
Sollicitudo regnat in Freto Formosano postquam praesidens Taiwaniae Consilium Nationi Unificandae dissolverit. - Nanompouphos - 27/02/2006
Cruorem in Nigeria religionis causa effundi
Cruor copiosus assidue in Nigeria effunditur: Christiani et Muslimi invicem iniurias et vulnera inferunt. - Herimannus Novocomensis - 25/02/2006
De meschita diruta atque ultione Shiitarum
Furit odium inter Shiitas et Sunnitas in Iraquia: caedes in dies saeviores fiunt, diruuntur loca sacra, ONUs balbutire pergit. - Herimannus Novocomensis - 23/02/2006
Carcerem in Guantanamo destruendum esse
Quinque indagatores de carcere Guantanamo Cubae ONUs mandatu rettulerunt: iura captivorum multis rationibus graviter violari confirmaverunt. - Herimannus Novocomensis - 18/02/2006
De suffragiis Haiti habitis, in insula Americana
Praeses et senatus Haitiani eligendi sunt: sed candidatus, qui plurima suffragia accepit, de ambitu adversarios accusat - Herimannus Novocomensis - 15/02/2006
Ius offendendi
Aiâna (Ayaan Hirsi Ali) delegata Batava et ab Islamo dissidens hodie defendit gryllorum Mahumetanorum publicationem. Verbis pugnacibus Aiâna in colloquio diurnarios adhortatur, ut apertê consentiant cum collegîs Danîs. - Nicolaus Gross - 13/02/2006
Brasilianorum revolutio sacharea
Primi in mundo Brasiliani ad conversionem e petroleo optime progredi videntur - Nanompouphos - 11/02/2006
De imaginibus nubeculatis prophetam Mahometum irridentibus
Acriter reclamant toto in orbe Muslimi, postquam imaginunculis nubeculatis prophetae Mahometo irrisum est. - Herimannus Novocomensis - 08/02/2006
Demersam esse navem in Mari Rubro
Fere mille homines in Rubro Mari miro atque immani naufragio vitam amiserunt: quorum plerique ex locis Muslimis sacris domum parvo pretio redibant. - Herimannus Novocomensis - 04/02/2006
Ioannem Rau virum praesidialem Germanum mortuum esse
Ioannes Rau, qui ab anno 1999 usque ad annum 2004 Reipublicae Foederali Germanicae praefuit, septuaginta quinque annos natus Berolini mortuus est. Mors eius et domi et peregre luctum excitavit. - Stefan Weise Halensis - 29/01/2006
Benedictum XVI papam primas litteras encyclicas in lucem edidisse
Die 25. m. Ian. primae Benedicti XVI papae litterae encyclicae, quae Deus caritas est inscribuntur, Romae in lucem editae sunt. - Stefanus Weise Halensis - 29/01/2006
Hamas partem maiorem suffragiorum in Palaestina accepisse
Nemo exspectaverat victoriam factioni Hamas, quae violentiae contra occupationem numquam abdicavit, a Palaestinis tributum iri. - Herimannus Novocomensis - 27/01/2006
Causam dici ab antropophago
Quidam vir studet describere, quomodo et quare ipse alium virum necaverit et dissecuerit et comederit. Eum voluisse fieri virum similem Veneridiei Robinsoniano. - Nicolaus Gross - 24/01/2006
Pontificiam Cohortem Helveticam quingentesimum annum ab ea condita celebrare
Hoc anno MMVI dies celebratur qua illa celeberrima cohors condita est, quam fuisse diem XXII mensis ianuarii MDVI rerum gestarum memoriae documenta nobis referunt. - Gero P. Weishaupt - 22/01/2006
Osama bin Laden novas caedes praenuntiare
Osama bin Laden iterum Americanis minatur: cuius vox per rete televisificum Arabicum Al Jazeera Iovis die diffusa est. - Herimannus Novocomensis - 20/01/2006
Elephantes luctu affectos stratam autocineticam infestasse
In Keniâ elephantulus stratam autocineticam transgressus quia collisus erat cum laophoro, elephantes eius familiares paene impetum fecerunt in laophorum (Angl. bus). - Nicolaus Gross - 19/01/2006
Battutricem sectionis cosmeticae causâ esse dimissam
Quia Nam Hyun-hee battutrix Austrocoreana post sectionem cosmeticam exercitiis interposuerat pausam, eadem e grege nationali est exclusa. Quo eiusdem battutricis excellentis cursus honorum videtur esse flebiliter finitus. - Nicolaus Gross - 18/01/2006
Iranianos capitis damnare mulierem, quae se defenderit a viro constupraturo
Nazanina se ipsam defendens unum e viris cultro violat mortiferê. Haec defensio iudicibus Iranianis satis est causae, ut puellam damnent capitis. - Nicolaus Gross - 15/01/2006
De praesidente Chiliae eligendo
Die dominico deligent cives Chiliae novum rei publicae praesidem, Ricardi Lagos successorem. - Herimannus Novocomensis - 14/01/2006
Ali Agca liberandum esse
Ali Agca libertas redditur: sed arcanae fuerunt et sunt causae insidiarum contra pontificem maximum catholicum. - Herimannus Novocomensis - 10/01/2006
Infortunium fodinale: Valedictiones abyssales
Sciverunt se mox esse morituros. Fodinarii in cuniculo fodinae Virginiae Occidentalis inclusi familiis suis reliquerunt epistulas valedictorias, quibus easdem consolarentur. - Nicolaus Gross - 07/01/2006
Hwang Woo Suk clonurgum celebratissimum esse fraudatorem
Hwang Woo Suk clonurgus Austrocoreanus investigationem suam ex integro falsavit. Universitas Seulensis rettulit Hwangium reverâ fabricasse ne ullam quidem cellulam primordialem homini accommodatam - Nicolaus Gross - 04/01/2006
Summus Pontifex monuit ONUm
Novi anni prima in missa Romae Benedictus XVI monuit ONUm, ut conscientiam suam renovet - Carolus Petreius - 04/01/2006
Californiam esse inundatam
In Californiâ boreali ingentibus imbribus factis coacti sunt plus 4000 hominum, ut domos reliquerent. Arnoldus Schwarzenegger gubernator Californiae declaravit publicam necessitatem. - Nicolaus Gross - 03/01/2006
Infortunium labinae nivalis
Superstes ferêque inviolata evasit quaedam mulier, cum decidisset in fauces montium. Eadem 29 annos nata quamquam deciderat per 150 metra, effectu nivis appulsa est sat molliter. - Nicolaus Gross - 03/01/2006
Praesidem Persiae rursus IsraŽlem iniuria affecisse
Turpibus iniuriis praeses Persarum rem publicam IsraŽlis affecit, ut iam antea; interea inquisitiones de uranio locupletando prosequuntur. - Herimannus Novocomensis - 02/01/2006
Ucrainae methanum deesse
A Kalendis Ianuariis deest rei publicae Ucrainae methanum a Foedere Russo suppeditatum: nam usque ad hunc diem parvo pretio venibat. Sed alia causa sub pecuniae specie celari potest. - Herimannus Novocomensis - 01/01/2006
De cruore in Aegypto effuso
Viginti aut plures homines perierunt Memphide, in capite Aegypti, postquam custodes publici impetum fecerunt contra inermes profugos Sudanenses - Herimannus Novocomensis - 31/12/2005
Benedictum XVI. ad nativitatem Christi benedictionem Apostolicam 'Urbi et Orbi' impertivisse
Die 25. m. Dec. Benedictus XVI. benedictionem Apostolicam 'Urbi et Orbi' impertivit postulavitque in oratiuncula, ut homines, quippe qui familia essent, collaborarent, ut multa et sollicita problemata nostrorum temporum tollerent. Nam infantem Bethlehemensem potestatem dare hominibus novi iusti ordinis mundi constituendi. - Stefan Weise Halensis - 29/12/2005
Incognito fumo 70 emptores Russici venenantur
In emporio Maksidom, Sancti Petersburgi, 70 circiter homines intoxicati sunt fumis suspiciosis. - Carolus Petreius - 27/12/2005
Nox tristis Sinis
Incendio inopinato in taberna nocturna perierunt 26 juvenes in Sinis meridionalibus - Carolus Petreius - 27/12/2005
Evum Morales, Indum Americae, praesidentem Boliviae factum esse
Primum indigenae summa rerum in pauperrima civitate Americae meridionalis mandata est: cui difficillimum erit promissa ob tot tantosque hostes servare. - Herimannus Novocomensis - 24/12/2005
De colloquiis in Colombia ad pacem restituendam habendis
In Colombia colloquia coepta sunt legatorum regiminis a praesidente Alvaro Uribe ducti et gregis armati Exercitus ad Nationem Liberandam (ELN). Minima spes pacis emicuit. - Herimannus Novocomensis - 18/12/2005
Suffragia cives Iraquicos tulisse
In tota Iraquia comitia ad senatum creandum Iovis die habita sunt: plerique suffragiis interfuerunt. Tromocratae in nonnullis urbibus pyrobolis timorem frustra diffundere conati sunt. - Herimannus Novocomensis - 15/12/2005
Gerhardum Schroeder rursus omnium in ore versari
Die 9. m. Dec. primum palam factum est Gerhardum Schroeder Germanorum quondam cancellarium foederalem munere inspectoris in opere, quod gasiductum per mare Balticum aedificare curat, functurum esse. Qua re cognita altercatio magna inter rerum civilium peritos orta est, utrum deceat necne. - Stefan Weise Halensis - 14/12/2005
Custodes publicos in Sinis homines seditiosos interfecisse
Magistratus Sinenses confirmaverunt custodes publicos homines tres tumultuosos interfecisse. Praefectum custodum, quia prava imperavisset, auctorem caedis fuisse et iam in custodiam datum esse.
- Stefan Weise Halensis - 12/12/2005
Nationum Unitarum de statu caeli congressum finitum esse
Die 10. m. Dec. Nationum Unitarum de statu caeli congressum Monte Regali in Canada finitum est. Legati inter se convenerunt se de statu caeli, imprimis de prorogatione foederis, quod Cyoto in urbe Iaponica anno 1997 ictum est, colloqui perrecturos esse. - Stefan Weise Halensis - 12/12/2005
Saddam ante iudices
Bagdati ante tribunal narrantur facinora, quorum regimen dictatoris Iraquici Saddam Hussein accusatur; qui ira captus iudices ad inferos pellit. - Herimannus Novocomensis - 10/12/2005
Cives Chilianos suffragia die dominico ferre
Quattuor candidati sellam praesidentis Chiliae post Lagos inter se contendunt - Herimannus Novocomensis - 10/12/2005
Pontifex maximus: Aderit semper Latinitatis ubique cultoribus favor perpetuus noster
Benedictus XVI. papa die 28. m. Nov. in congressu Operis Fundati, quod Latinitas appellatur, oratiunculam de lingua Latina habuit. - Stefan Weise Halensis - 06/12/2005
De millesimo capitis condemnato in USA
Vir interfector in civitate Carolina Septemptrionali veneno iniecto obiit.In spatio triginta annorum mille capite damnati in USA interfecti sunt. - Herimannus Novocomensis - 04/12/2005
De recentibus factis Iraquiae
Occupatio exercitus USAe extenditur, caedes rebellium non desinunt, obsides inermes rapiuntur. - Herimannus Novocomensis - 04/12/2005
Archaeologam Germanam abductam esse
Die 25. m. Nov. Susanna Osthoff Archaeologa Germana et autoraedarius indigena in Iraquia a tromocratis abducti sunt. Raptores a magistratibus Germanis postulant, ut magistratus
Iraquiae adiuvare desinant.
- Stefan Weise Halensis - 01/12/2005
Angelam Merkel ad gubernacula rei publicae accessisse
Angela Merkel die vicesimo secundo mensis Novembris a coetu legatorum popularium prima cancellaria Reipublicae Foederalis Germanicae creata est. - Stefan Weise Halensis - 27/11/2005
De lacte chemicalibus polluto
In Italia forte compertum est chemicalia in lacte officinae Nestle infantibus destinatum inesse. - Herimannus Novocomensis - 25/11/2005
De mortifero flumine
Ingens vis benzenis, toxici letalis, per fluvium Songhua lente sine ullo remedio Sinas et Siberiam polluit. - Herimannus Novocomensis - 26/11/2005
Lenin a mortuis surrexisse
'Larva Europam perlustrat' - his verbis illud scriptum celeberrimum partium communisticarum incipit. Sed quis tum fuit, qui putaret illa verba hoc ipso anno 2005 vera evasura esse. - Stefan Weise Halensis - 27/11/2005
Incolas Nigeri esurire
Ordo Nationum Unitarum adnuntiavit victum in Nigero, civitate Africana plerumque in desertis locis condita, satis ad cives alendos cito non fore. - Herimannus Novocomensis - 27/11/2005
Vetitum Castellano sermone uti
moderatores Cataluanienses in praeterito anno MMIV octingenta milia ducenti quinquaginta euronum (80.250 Ä) percipi iussisse ob nummarias poenas commercialibus societatibus vel tabernis nomine Castellano utentibus impositas. - Ansgarius Legionensis - 28/11/2005
Senatum Italicum mutationem formae civitatis probavisse
Senatus Italicus legem Berlusconianam de forma civitatis mutanda accepit. Hac lege sanctum est, ut praeses administrorum multo plus posset in re publica. - Stefan Weise Halensis - 28/11/2005
De furibus Fontis Trebae
Mos est omnibus, qui urbem Romam visitant, parvum nummum in fontis Trebae latum labrum inicere, ut votum iterum Romam redeundi. Quod monumentum, saeculo XVIII candido lapide exstructum, Italicis cinematum amantibus ob duas causas carissimum est. - Herimannus Novocomensis - 28/11/2005
De carcere abdito
Carcerem abditum Bagdati detectum esse Lunae die nuntiavit exercitus USAe: nam adolescentem dilapsum requirentes, milites forte cellas seclusas in aedificio quodam Iraquiae regiminis penetraverunt, ibique circiter CLXX viros macie confectos invenerunt, quorum nonnulli cicatrices saevorum tormentorum corpore ferebant - Herimannus Novocomensis - 28/11/2005
Albertum II principem Monoeci factum esse
Die Saturni Albertus secundus quadraginta septem annos natus in ecclesia cathedrali Monoecensi princeps Monoeci factus est. Albertus patri Raenario tertio succedit, qui post quinquaginta sex annorum regimen mense Aprili mortem obiit. - Stephanus Weise Halensis - 28/11/2005
De phosphoro albo
Postquam rete televisificum Italicum publicum Rainews24 percontationibus et imaginibus certis phosphorum album in oppidum Fallujah copiose dispersum esse patefecit, quo auctoritates USAe
palam negaverant ut armis chemicis exercitum umquam abusum esse, turpis confessio denique pronuntiata est.
- Herimannus Novocomensis - 28/11/2005
Interrete mox omnibus accessibile
Congressus Ordinis Nationum Unitarum in urbe, quae Tunis appellatur, finitus est. Res maximi momenti decretae sunt. - Stefan Weise Halensis - 26/11/2005
Rochetam Europaeam bene profectam esse

Ariane 5 ECA huius modi rocheta secunda a portu spatiali Curu in Guyana Francogalla sito profecta est.
- Stefan Weise Halensis - 26/11/2005
Matritum una vox in legem educativam nomine LOE fuit
Numerum non minorem milione atque dimidio impugnantium legem educativam nominatam quam Hispanici moderatores confirmari volunt constat die Saturni vias Matritenses percurrisse. - Ansgarius Legionensis - 17/11/2005
Principes democratarum socialium (SPD) et christianorum (CDU/CSU) in Germania inter se convenisse
Democratae sociales et christiani die Veneris septimanae proximae colloquia, quae erant de pacto coalitionis faciendo ad finem perduxerunt. - Stephanus Weise Halensis - 13/11/2005
De Iordania cruore polluta
Grex tromocratarum Al Qaeda Mercurii die vesperi homicidas sui interfectores in tria deverticula capitis Iordaniae Philadelphiae (Amman) misit: LVII vitam amiserunt, CX circiter vulnerati fuerunt. - Herimannus Novocomensis - 13/11/2005
De Veneris secretis investigandis
Die Mercurii Europaeorum primum instrumentum siderale exploratorium a portu Baiconur in Cazastania sito ad planetam Venerem feliciter profectum est. - Stephanus Weise Halensis - 13/11/2005
Medicamina faciei sive De litteris Hollyvodianis renovandis
Litterae illae
celeberrimae Hollyvodianae anno 1978 in collibus urbis Angelorum erectae renovatione indigent.
- Stephanus Weise Halensis - 13/11/2005
De novo recensu populi in Germania faciendo
Non solum Romani, sicut Caesar Augustus in nativitatis Christi narratione ab evangelista Luca dicitur, census populi facere solebant, sed hodie quoque interdum necesse est populum censere. - Stephanus Weise Halensis - 13/11/2005
De tumultibus in tota Gallia
Rectores Francogallici, postquam suburbia Lutetiae
Parisiorum et plurimorum oppidorum et urbium totius Galliae ab adolescentibus rebellantibus turbata sunt, Martis die constituerunt omnibus praefectis licere interdicta civium libertati decernere.
- Herimannus Novocomensis - 13/11/2005
Fujimori in Chilia mansisse
Iudex Orlandus Alvarez Chilianus libertatem Alberto Fujimori denegavit, qui a custodibus publicis in Chilia detentus est. - Herimannus Novocomensis - 13/11/2005
Schroederium et consistorium eius administrorum a praeside rei publicae dimissos esse
Gerhardus Schroeder septem annis postquam die septimo et vicesimo mensis octobris a. 1998 primum cancellarius foederalis est creatus, septimana praeterita una cum consistorio administrorum ab Horstio Koehlerio praeside rei publicae dimissus est - Stephanus Weise - 04/11/2005
Decimum quemque velle abstinere ab ansere natalicio
Grippa avium imminente mutantur etiam Germanorum consilia cibos capiendi. Interrogatione multiplici decimus quisque ideo diebus Nataliciis vult abstinere a volatilibus, quales sunt anser more tradito comedendus aut gallopavo - Nicolaus Gross - 02/11/2005
Ab Indis celebrari heroem Delhianum
Kuldeep Singh mox suspicatus est, qualem fascem transportaret. Itaque idem auriga laophori curavit, ut epibatae quam celerrimÍ e laophoro escenderent. Deinde bomba est displosa, nunc Singh de vit‚ su‚ luctatur. Interim grex tromocratarum usque nunc ignotus confessus est se esse auctorem trium attentationum horribilium die Saturni Neodelhi‚ in urbe factarum. - Nicolaus Gross - 01/11/2005
De pharaone vinum bibente
Pharaonem Tutankhamun vinum rubrum potavisse aiunt studiosi, qui accurate probaverunt relicta liquoris in amphoris in eiusdem sepulcro inventis. - Herimannus Novocomensis - 01/11/2005
India: Tramen in fluvium irruisse Ė interfectos esse homines plures quam centum
Imbribus diluvialibus in Indi‚ australi effectum est infortunium traminis gravissimum. Tramen cum veheretur super orbitas aqu‚ abundantes, complures ochimae exorbitaverunt et in flumen irruerunt. Interfecti sunt plures quam centum homines. - Nicolaus Gross - 29/10/2005
MM milites USAe in Iraquia mortem obierunt
Duo millia militum in Iraquia perierunt: die XXVI mensis Octobris ad hunc terminum perventum est, cum Georgius Alexander, XXXIV annus natus, pyrobolo in oppido Samarra occisus est. - Herimannus Novocomensis - 29/10/2005
Schizophrenia opinionum rapta esse videtur gens Finnorum
Schizophrenia opinionum rapta esse videtur gens Finnorum, nam Ė sicut nuntiant acta diurna eorum lingua Suetica edita "Hufvudstadsbladet" - Stanislaus Tekieli - 27/10/2005
ORDO NATIONUM UNITARUM (ONU) SYRIACOS DE HOMICIDIO ACCUSAT
Ordo Nationum Unitarum, postquam accurate investigavit de caede mense Februario perpetrata Rafik Hariri (cuius imago demonstratur), rectoris supremi Libani, patefecit requirentes fere certos esse summos vertices Syriae et Libani sceleris conscios fuisse: qui utrum correi aestimandi sint an non, post menses duos sperant indagatores se comperturos esse. - Herimannus Novocomiensis - 27/10/2005

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae