Annus
2 0 0 6


Benedicti XVI Nuntius Christianos ait Muslimosque paratos ad Libanum una reficiendam

Benedicti XVI Nuntius Christianos ait Muslimosque paratos ad Libanum una reficiendam

Vastatis autem regionibus, pontibus, viis, putealibus aedificiisque corruptis, subsidia hominum non sistenda sed producenda esse nuntius Papae demonstrat.

Summi Pontificis Ecclesiae Catholicae Nuntius, cardinalis R. Etchegaray, Gallica de gente praelatus, cum in legatione Libani percunctantes alloqueretur diurnarios, affirmavit sic constare sibi, ut testimonium daret, christianos esse muslimosque paratos ad reficiendas suas civitates e vulnere belli, si satis coniunctos atque sociatos esse pergant; qua sociatione et unitate, cunctis eos gentibus magnum reddituros esse servitium; item dixit Sanctum Patrem immenso gentis dolori, omnibusque eorum, sive spiritus sive materiae, necessitatibus esse proximum; ipsum gratias agere omnibus publicis privatisque personis, quarum in fortitudine pacis exordium, tutelaque ocii fuerit. Itaque purpuratus rogavit omnes, qui operam rei publicae dant, non sistere ferenda afflicto auxilia populo. Ceterum, cum in legatione Libani moraretur, Etchegaray extraordinario episcoporum conventu praefuit, colloquium cum consule E. Lahud habuit, aliosque inclitos civitatum acceptos consalutavit. Postremo in sermone, quem in basilica Nostrae Dominae Libani apud Larissam habuit, -VI mille fidelibus, patriarchis fratribusque audientibus-, commemoravit verba quibus Benedictus XVI condemnaverat omnes violentiae actus, omnes virium excessus, omnes hostilitatis impetus, cum proponeret summam verecundiam erga magistratus praefectosque provinciarum esse colendam.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae