Annus
2 0 0 6


Tus trium magorum arbores rarefacere
Periclitatur Boswellia papyrifera, arbor Africae orientalis unde celebre aroma extrahitur. - Herimannus Novocomensis - 26/12/2006
Radioactiva substantia mortifera
Alexander Litwinenko necatus est polonio 210, substantia maximę radioactiva quae nullos radios emittit nisi alpha-radios... - Nicolaus Gross - 04/12/2006
Investigatores invenisse ingentem dinosaurum rapacem
Investigatores invenerunt reliquias petrificatas cuiusdam dinosauri, qui fortasse fuit maximus omnium dinosaurorum rapacium. - Nicolaus Gross - 17/11/2006
A nepenthe truncata murem captum digestum esse
In Lugdunensi horto botanico in longo calyce plantae carnivorae inventus est mus semidigestus. In nullo umquam tepidario totius mundi antea talem casum observatum esse. - Nicolaus Gross - 31/10/2006
Camellus giganteus in Syria fuit
Bis maior hodierno camello erat sed eum antiqui homines venabantur... - Carolus Petreius Bogotensis - 16/10/2006
Archaeologos novam „Argo“ fecisse
Archaeologi navem talem, qualis Argo fuisse dicitur, fecerunt, ut e Thessalia ad oram orientalem Ponti navigarent... - Caecilia Koch - 01/10/2006
Autocinetum arrodi a martibus
Hae bestiolae rapaces autocinetum interdum ex integro faciunt immobile, saepe assecuratio non solvit pecuniam damni resarciendi. - Nicolaus Gross - 21/09/2006
Formicas venari animalia vertebrata
Quidam investigatores e Civitatibus Unitis oriundi describunt se in Silvâ pluviosâ Aequatoriae incidisse in formidulosum gregem formicarum pugnacissimarum... - Nicolaus Gross - 10/09/2006
Mystacocêtum archaicum fuisse dentibus acribus
Mystacoceti sunt marini gigantes mitissimi. At eorum praecessores archaici venati sunt dentibus acribus. - Nicolaus Gross - 28/08/2006
Ab investigatoribus inventum esse halmaturum necatorem
Scientistae Australiani invenerunt reliquias petrificatas cuiusdam halmaturi (Angl. kangaroo) praehistorici. At idem halmaturus parum similis est modernorum temporum cognatis innocuis atque pacificis... - Nicolaus Gross - 21/08/2006
Architheutis Londinensis
Incolae urbis Britanniae principis iterum stupefiunt incolâ maris ingenti: cephalopode novem ferê metra longo - Nicolaus Gross - 13/08/2006
Hominem secutum esse pluviam
In Sahara orientali homines aetatis neolithicae sequebbantur imbres Monsuni prsatým amplum gignentes. Archaeologi nunc itinera eorum exquisiverunt. - Caecilia Koch - 04/08/2006
Carbonem fieri ex ollâ coctoriâ
Investigatores Instituti Maximiliani Planck methodum invenerunt, qua mutarent plantarum reliquias in pulverem carbonis. Quae methodus est simplex, sed efficacissima. - Nicolaus Gross - 29/07/2006
De Adamante et socolata
Nova machina vehementissimis radiis generandis apta in Regno Coniuncto exstructa est: qua sperant studiosi se penitus materiem indagaturos esse. - Herimannus Novocomensis - 16/07/2006
Physicos Americanos materiam efficere velle, quae res invisibiles reddat
Quis non desiderat vestem, quae dominum invisibilem reddat? Investigatores Americani nunc modum hoc efficiendi invenerunt. - Caecilia Koch - 03/06/2006
De planetae Veneris imaginibus
Veneris planetae imagines optimae satellite ab ESA proiecto transmissae sunt. Novae quaestiones caeli studiosis ita patuerunt. - Herimannus Novocomensis - 17/04/2006
Germanos Batavosque ingeniosissimos esse
Germanos Batavosque „quotientem intelligentiae" (IQ) 107 punctorum habere – paulo maiorem quam Polonos (106 puncta) – patefecit investigatio Universitatis Ulsterianae in Britannia sitae - Caecilia Koch - 10/04/2006
Aenigma dentis gigantêi esse solutum
Cuiusnam usûs esset dens tria metra longus, quo insignis est balaena, cui nomen imposuerant Monodontis monocerotis, biologi per longum tempus frustrâ muginaverant. - Nicolaus Gross - 19/03/2006
Australianos bellum gerere contra bufones
Nullum animal Australianis exosius est quam Bufo marinus venenossimus. Totâ in terrâ Australianâ promulgantur methodi hanc bestiam foedissimam persequendi. - Nicolaus Gross - 08/03/2006
Novae species aranearum inventae
Loco telarum quaedam araneolae ad venandum nullâ re utuntur nisi veneno. Mandibulâ praelongâ necare possunt bestiolas praedandas e magnâ distantiâ. - Nicolaus Gross - 04/03/2006
Castore primigenio theses veteres refutari
Castore petrefacto refutantur opiniones, quales usque nunc habuerunt palaeontologi de evolutione animalium mammalium. - Nicolaus Gross - 26/02/2006
Dinosauros bucinavisse ad feminas alliciendas
Ante 90 miliones annorum quaedam species dinosaurorum nuptias petebat more perquam extraordinario. - Nicolaus Gross - 15/02/2006
Mundus bestiarum modernus
In quodam viridario avium Britannico duo phoenicopteri cinaedici tribus ôvîs phoenicopterorum heterosexualium surreptîs incubuerunt et prolem exclusam educaverunt. - Nicolaus Gross - 09/02/2006
Quos esse coleis magnis, parvo cerebro
Nonnullae feminae licet contendant se hoc iam pridem scivisse – scientistae nunc demonstraverunt – saltim quod attinet ad vespertiliones: viros esse aut magnis coleis aut magno cerebro. Utrumque simul fieri non posse. - Nicolaus Gross - 29/01/2006
De formica docente
Etiam formicae, parvulae bestiae minimo cerebro praeditae, docere et discere possunt: hoc compererunt studiosi Anglici. - Herimannus Novocomensis - 15/01/2006
De Urano et de chaos circum eundem planeten
Apparatus telescopicus nova de planete Urano ostendit: chaos in eius satellitum motibus inesse. - Herimannus Novocomensis - 26/12/2005
Glaciem in superficie Martis planetae inventam esse
Primae imagines a studiosis examinatae sunt, quam satelles "Mars Express" misit; quem satellitem artefactum ab ESA - instituto Europaeo caelo perscrutando dedito - planetam Martem versus emissum esse constat. - Herimannus Novocomensis - 04/12/2005
Bavariae apros adhuc esse radioactivos
19 annis post infortunium *reactrale Tschernobylii factum bestiae plantaeque Germaniae partim adhuc graviter infectae sunt substantiis radioactivis. - Nicolaus Gross - 04/11/2005
Primum canem clonizatum esse
Primum omnium contigit, ut clonizaretur canis. Grex autem investigatorum a Professore Hwang Woo Suk Austrocoreano ductus eādem ratione technicā usus est, qua iam usi erant creatores illius ovis clonizatae, cui nomen fuerat „Dolly". - Nicolaus Gross - 03/11/2005

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae