Annus
2 0 0 6


03

PRIMUM CANEM CLONIZATUM ESSE

Primum omnium contigit, ut clonizaretur canis. Grex autem investigatorum a Professore Hwang Woo Suk Austrocoreano ductus eādem ratione technicā usus est, qua iam usi erant creatores illius ovis clonizatae, cui nomen fuerat „Dolly".


Snuppius (qui sedet loco dextro) est copia patris +identica.

Canis Snuppius ("Snuppy") d.24 m.Apr. huius anni primum omnium vagivit. Qui vertragus Afghanianus patri suo trienni est simillimus: Eodem enim est acido dysoxyribonucleinico (DNA). At pater non erat particeps filii gignendi nisi indirectē: Nam patri nihil exemptum est nisi nonnullae cellulae cutis aurium. Cetera ad Snuppium gignendum necessaria Professore Hwang Woo Suk ducente ab investigatoribus Universitatis Nationalis Seulensis facta sunt, qui iam mense Februario anni 2004 embryone humano clonizato in claritudinem pervenerant.

Catulus clonizatus, cuius nomen Snuppy significat Seoul National University Puppy, ab apportatrice Laboratoriana (i.e. seminium caninum, cui nomen est Anglicum Labrador-Retriever) per sectionem caesaream partus est et educatus. Idem interim bene adolevisse ab investigatoribus refertur. „Qui catulus non aliter se gerit ac alii canes iuveniles: est validus, alacer, ludendi semper cupidus" dixit Geraldus Schatten, Professor Universitatis Pittsburghiensis. Investigatores autem Austrocoreani de Snuppio, primo cane clonizato, nuper primum rettulerunt in Britannico periodico scientifico, c.t. est Nature.

Iam ante Snuppium complures bestiae clonizatae erant: primum „Dolly" ovis illa famosa, deinde mures, vaccae, caprae, porci, cuniculi, cattae, muli, equi, ratti, quidam bos ferus speciei rarissimae.

Ratione technica „Dollyana" Austrocoreanos propositum assecutos esse.

Grex a Hwang Woo Suk ductus eādem methodo usus est, qua iam novem annis ante usi erant creatores ŏvis „Dolly" appellatae, quae nata erat in Scotia: Ex oocytis (cellulis ōvulorum) nuclei eximuntur; eorum in locos supponuntur nuclei cellularum ŏvis adultae. Deinde oocyta aut chemice aut electrice stimulantur, ut dividantur. Cellulae cum dividuntur, ōvum in solutione nutriciā crescit, dum satis magnum sit, ut imponatur utero. Denique mater vicaria sive subsidiaria embryonem gestat et parit.


"Snuppius" (a sinistris) sedet iuxta matrem suam vicariam.

Usque nunc fieri non potuit, ut canes clonizarentur propter problema graviditati caninae proprium: Oocyta enim canina adhuc immatura multo prius quam aliorum animalium oocyta ex ovario exclusa in canalem peculiarem invadunt eidemque immanent per duos aut tres dies. Investigatores autem Austrocoreani hoc problema solverunt eo quod canalem tam cautē eluērunt, ut acciperent ōvula matura sat multa.
Deinde 1095 (mille nonaginta quinque) embryones impositi sunt uteris 123 (centum viginti trium) canum feminarum. Tres tantum canes factae sunt gravida
e. At Snuppii fratres praematura morte sunt absumpti: unus abortus est, alter (cui nomen fuit NT-2) post 22 (viginti duos) iam dies mortuus est pulmonibus inflammatis. Autopsis quidem facta est, sed causae mortis non sunt inventae.

Bestiae clonizatae saepe parum vivaces sunt et in morbos solent implicari. Etiam „Dolly" ovis clonizata a.2003 sex annos nata propter arthritidem sinistri pedis posterioris et pulmones insanabiliter affectos sopiendo necata est. Scoti investigatores invenerant telomera genomatis Dollyani esse decurtata. Quibus chromosomatum partibus finalibus divisio cellularum custoditur; ideo telomera multum valent ad processum senescentiae moderandum.

Exemplo investigatorum Coreanorum usuros esse bestiarum domesticarum clonizatores commerciales.

Eo quod nunc contigit, ut canis clonizaretur, verisimile est lucra auctum iri eorum, qui bestias domesticas clonizent commercii causa. In Civitatibus Unitis animal domesticum clonizatum interdum venditur pretio aliquot decem milium dollariorum. Negotiatio clonizandi maxima appellatur "Genetic Savings & Clone", quae mandato accepto primum clonizavit cattam novem septimanas natam.

Investigatores autem Austrocoreani stricte negaverunt se clonizatione petere lucrum: „Investigationibus nostris id studemus, ut foveamus medicinam. Nequaquam volumus fabricare canes artificiales".

De clonizandi commodis periculisve nunc etiam vehementius disputatum iri.

Tamen verisimile est cane clonizato denuo factum iri dissensiones et altercationes ad clonizandi problemata ethica spectantes. Cum tutores specierum sperent clonizando fieri posse, ut species bestiarum plantarumque periclitantes serventur, multi investigatores - inter quos etiam est Ian Wilmut, pater qui dicitur Dolliae ovis clonizatae - pericula clonizandi verbis efferentes perseverant in humanarum cellularum clonizatione vetandā. "Eo" Ian Wilmut inquit, „quod investigatores clonizant etiam etiamque plura animalia mammalia, etiam homines sine problematis clonizari posse falso creduntur."

Hanc relationem e theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß, praeceptor domus editoriae et sedis interretialis, c.t. LEO LATINUS http://www.leolatinus.com/. (Relatio d.03. m.Aug. 2005 in „Speculo" (DER SPIEGEL") Hammaburgensi publicata.)

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae