Annus
2 0 0 6


WASHINGTONIA

WASHINGTONIA

FCA demonstrant experimentum nucleare

Explosio sub solo Coreano fuit uno tantum kilotono virium, id est centies minor quam quae delevit Hiroshimam in ann. 1945.

Si crediderimus ea, quae ex Foederatis Civitatibus nuntiantur, Coreani Septentrionales experimenti nuclearis causa explosionem fecerint, unde complures materiai particulas acceperit aer 11 die mensis Octobris ann. 2006, quae particulae radiactivae dicuntur. Quibus rebus Washingtoniam nuntiatis, domina Condolezza Rice, quae in adiuncta imagine cernitur, ibit ad Sinenses, Nipones, Coreanosque australes, petitum facultatem inspiciendi omnia quae in Coream Borealem portantur. Rice enim veretur ne Sinenses, corrupti, violent foedera; Sinenses enim longissimos agrorum fines cum Coreanis Borealibus communes habeant. Hae nationes sunt 1.400 kilometris affines. Coreanis autem Borealibus animus in dies obdurare videtur, ne praebeant sese obtemperaturos foederis pactis premente potentia Civitatum Foederatarum.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae