Annus
2 0 0 6


Chile: 2

Chile: 2.000 fere scholarium rogationem facientium 200 vel plures in custodiam ducti.

Querebantur Concilium Praesidentiale de Qualitate Educationis promovenda nimias agere moras.

Ducenti vel plures homines de motu studentium Chilensi, cum per plateas urbium Santiago et Copiapo congregarentur, ne qua violentiae explosio fieret in custodiam ducti sunt, quod apud Palatium "de la Moneda", ubi rei publicae solium iacet, processerant rogatum rei p. Congressum accelerare operas novandarum de Educatione Legum, pro quarum recensione duos abhinc menses magnis congregationibus factis contenderant, atque impetraverant postulatum, ut istae leges, quae a dictatore Augusto Pinochet approbatae erant, recenserentur. Poscebant etiam, cum novam contestationem agerent, rationes alimentorum meliores fieri atque licere omnibus scholaribus, qui disciplinae causa in Chile sunt, cunctos septimanae dies publicis vehiculis gratuito uti. Eos autem Y. Provoste, quae ministerium Educationis in re publica curat, hortatur, ut violentas imprimis actiones effugiant, -immo ut pergant qua ceperint, cum rogationes suas ordine adhibito per "colloquia construendi" proponerent.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae