Annus
2 0 0 6


24

BOGOTA

Siccarius qui occiderat Carlos Castaño sepulchrum eius ostendere pollicetur

 

Pauci credunt quae istiusmodi vir aperire possit, sed rei publicae magistratus auditurum esse censent.

 

Vicente Castaño, cuius iussu frater
eiusdem, nomine Carlos, occisus esse fertur.

Ut demonstravimus, Columbiana res publica in praesentia est obnoxia sceleratis quibusdam regulis, qui primum pro deficientibus in veritate militibus pugnare videbantur, ideoque parastritici sunt apellati, deinde commercari narcotica, inocentes colonos interficere, homines politicos aut necare aut subigere, postremo in extraditionem ab USA peti ceperunt. Eorum plebs, cum sicarii ad servitium potentioris alicuius facti essent, seseque tradere pollicerentur, si quadam indulgentia iudicarentur, sine poena evaserunt per consulem A. Uribe, cum famosam suam de Iustitia et Pace legem protulisset. Hac lege videlicet impunitas gaudet. Sed hoc in aere poluto, in quo ipsa Legis sanctitas in dubium venit, minus admirandum est, quod siccarius quidam dicat se esse indicaturum iudicibus suis, ubi iacuerit duobus annis occultum cadaver illius Carlos Castaño, cuius ductu parastratici reguli usque ad annum 2004 bellum agitare videbantur. Is cum diceret semet ipsum esse traditurum Americanis, repente abiit nullis relictis vestigiis, tamquam si terra eum voravisset. Itaque alii occisum, alii abditum, alii traditum censebant... Ceterum siccarius nomine J. Roldan, alias Monoleche, qui inter parastraticos iudicatur, dicit se necavisse patronum suum iussu fratris eius, nomine Vicente, atque situm cadaveris ostendere posse, si auctoritates cognoscere velint. Non est dubium, quin et iste audiendus sit, et multi alii cum eo; ceterum hoc est impedimentum iustitiae, quod ad iudicandos tot homines, quot sese parastraticos fuisse beneficiorum accipiendorum gratia confitentur, iam desint opes.

Scripsit Carolus Petreius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae