Annus
2 0 0 6


ONU dividitur circa Coream Septentrionalem

ONU dividitur circa Coream Septentrionalem

Corea Meridionalis vehementissime obiurgavit hoc nuntiatum experimentum nucleare.

Quum consensus nondum fieret, hodie necessarium fuit proferre consilium, et usque sabbatum sperare novas deliberationes, facto a Coreanis Septentrionalibus in hoc septimanae fine secreto experimento nucleari. Neque enim –censuerunt sapientes legati nationum-, convenit sumere statim consilia fortia de re quae plerisque inexplorata et modo credita est. Itaque Sinenses postulaverunt ab ONU ut consilia "decentia" sive "idonea" in eos sumantur, et Russi in Sinensium sententiam pedibus acceserunt. Coreani autem negant conventionem fieri posse, -sicut Iraniani-, cum se iam habere "arma atomica" insolentissime nuntiaverint. Qua in re ab Iranianis diferre videntur. Quapropter, etsi omnes coram ONU legati, reges populorum et praesidentes civitatum, velint ut Corea Septentrionalis illico pro audacia vapulet, cum hoc est nuntius tantum, nuntius ferox scilicet, quod fecerunt Coreani, ob iactantiam potentiae suae, non tamen res vera est illa quam quisque in hoc casu palpaverit. Neque desunt hac in die (Martis) qui aestiment aut suspicentur nuntium illum fuisse quasi "globum", quem Coreani solverint oculos omnium in se convertendi gratia, et famam et timorem sui augendi. Quae res, etiam cum falsa foret, potest puniri totis viribus a reliquis nationum legatis coram ONU.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae