Annus
2 0 0 6


Iraquia occupata,

Iraquia occupata, extremus mentis habitus exaltatus est.

Ecce contestans aliquis,
cum contra Albam Domum milites Americanos
in Iraquia desideratos ostenderet.

Erat secretum quod nemo ignorabat. Erat vox populi. Sed documentum non negabile ad diurnarios manavit. Uti tandem Res Publica Bush recognoscere debuerit, occupationem produxisse periculum maleficiorum. Multi iam hoc praedicabant. Sed in hac occasione est ipsa res publica, cui praesedit G. Bush, quae concedit "bellum Iraquinum propagasse extremismum islamicum et facultatem ut nova maleficia patrentur".

Haec est conclusio Aestimationis Nationalis de Securitate, aliquod documentum "plus quam secretum" factum per Agentiam Nationalem de Securitate (NAS, Anglica sigla) cuius participaverunt 16 agentiae de inteligentia Rei Publicae. Est etiam prima recensio officialis de effectibus illius conflictus in orbe.

Aliqui loci illius aestimationis sunt editi per "The New York Times" et "The Washington Post" hoc septimanae fine, id quod movit iram administrantium et aluit acres obiurgationes ex Factione Democratica.

Ex illo documento, occupatio Iraquiae in anno 2003 fuit causa cur propagarentur greges terrorifici per totam orbis rotunditatem, atque radix unde creverint maleficia quae patrata inde sunt, sicut illud Matritium (2004) vel Londinii (2005).

Alba Domus conata est minuere merita denuntiationis allegans non esse aliud quam parva portio iudicii facti ab Agentiis secretis de isto adversus terrorem bello.

Dicit autem senator Edward Kennedy, ex ea factione democratica, "hoc documentum esse sicut clavum qui deesset feretrum argumenti quo Bush conatur venditare hoc bellum: ut per hoc securiores fiamus".

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae