Annus
2 0 0 6


d

MASTURBATHLON

Certamen masturbandi beneficum

Talis actio non solet fieri certatim: At mox in Magnâ Britanniâ aliquot centum feminae virique certatim masturbabuntur cameris televisificis monstrandi – ut hominibus ad oculos demonstretur, qualis sit sexualitas.

Londinio ex urbe – Organisatores Centri Sexualitatis et Cultűs Civilis enuntiaverunt die quinto mensis Augusti in urbe Londinensi incohatum iri primum Magnae Britanniae "Masturbathlon", id est certamen masturbandi publicum. Diurnarii stationis televisificae, cui nomen est „Canalis quartus", hoc certamen insolitum comitabuntur in margine seriei emissionum, quae appellatur „Wank Week", i.e. „Septimana masturbatoria".

Hic eventus Londinium introductus est ex urbe Franciscopolitanâ, ubi facta sunt iam quinque certamina masturbandi. Idea inventorum est haec: „Talibus certaminibus homines monentur, ut adhibeant masturbationem methodum veneris securioris" (sic praedicant organisatores in paginâ suâ interretiali). Accedit, quod eodem certamine conquirentur pecuniae: pro omni minutâ horae parte, qua participes erunt masturbati, sponsores dabunt pecuniam. Haec donabitur institutionibus beneficis, quae conferunt ad disimmunitidem impugnandam et illuminationem veneream propagandam.

Negotiatores fabricationis televisificae Zig Zag appellatae, qui hunc eventum praeparant ad emissionem televisificam faciendam, putant eâdem probatum iri, spectatores quantâ essent tolerantiâ. Itaque in negotiationis paginâ interretiali leguntur verba haec: "Tempus est hunc eventum trans mare afferre, ut videamus, num spectatores Britanni comprobent publicam masturbationem multiplicem." Moderatores illius „Canalis Quarti" cum sciant tali emissione homines quam vehementer possint provocari, idem programma ut defendant dicunt esse instrumentum illuminationis venereae. "Masturbatio" Andreas Mac Kenzie inquit, „est res, quam faciunt multi. At pauci tantum de eâdem loquuntur". Idem Andreas propter programmata a se ficta a diurnariis illius „Daily Mail" iam dicitur esse „pornographus coryphaeus". Qui fictor televisificus emissione, quae appellatur „Septimana masturbatoria", repetere vult successum prioris emissionis optimum, cui titulus fuit „Septimanae penis celebrandi", in qua fusę tractatum erat membrum virile.

Certamen autem masturbandi fiet in quodam oeco televisifico, qui situs est in tribu Londinensi Clerkenwell. Exspectantur aliquot centum homines participes. Praemiis honestabuntur non solum homines, qui concitati erunt plurimis omnium orgasmis, sed etiam ii, qui masturbati erunt diutissime. Usque nunc masturbatio omnium diuturnissima facta est per octo et dimidiam horas. Omni autem horâ masturbatoribus conceditur pausa quinarum minutarum.

Hanc relationem d.19.m.Iul. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae