Annus
2 0 0 6


Ἀπειλοῦσιν σφαγάς χριστιανῶν

R O M A

Pontifex male interpretatum sibi ait.

In Basora, Musulimi succendunt similia Papae, dum Persae Turcae Pakistani et Palestini per vias in eum clamitant.

Verbo Manuelis Paleologi II, -qui in Media aetate, cum imperator Orientis esset, per sermonem dixerat "nonnisi mala et inhumana exempla fidem Mohamet in mundum introduxisse", et "deum non amare sanguinem, qui ob sectam propagandam fundatur"-, hoc verbo ex cathedra Ratisbonae citato, Benedictus XVI nondum desivit accipere questus clamores contradictionesque musulimorum, quorum sententia pontifex christianus sanctum Prophetae nomen calcaverit, debeatque aut retractare sententiam aut... Variae enim minae et in Sanctum Patrem et in Christianum nomen ex toto Oriente sunt iactatae a credentibus in Prophetam. Non desunt acerbi sectatores eius qui iurent se esse necaturos christianos aliquos in hostiis, propter orationem papae, ipsumque dimittendum et mutandum alio, qui sit melior eo. Turcae, quos visum mox iturus est, monent eum ne in Anatoliam veniat. Ipse autem pontifex multum et incassum laboravit, hac septimana, sedare animos, cum duabus habitis contionibus negaret "se tale ex sua ipsius sententia dixisse, sed ex dicto Paleologi locutum, ut explanaret sive illustraret argumentum proprie suum de pace inter varias religiones refovenda". Postremo convocavit nuntios Musulimorum in Vaticanum, ut instante feria Lunae, suam lenissimam orationem explanet eis, quorum mala interpretatione tanta ira oriri potuit. Utrum nuntii musulimorum adventuri sint Romam in colloquium, volgatum non est. Sed utinam "deus", -vel quidquid sit illud, quod vario nomine ab omnibus adoratur-, eorum colloquiis adesse velit.

Scripsit Carolus Petreius Bogotrnsis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae