Annus
2 0 0 6


27

VIR INNOCENS CAPITIS DAMNATUS PER 17 ANNOS INCARCERATUS

Qui vitâ superavit

Rettulit Conny Neumann, Latinê reddidit Nicolaus Groß.

Lacuna quaedam dentium et duo testes mendaces huic viro fuere fatales: Per 18 ferê annos Iohannes Robertus Melendez in carcere Floridano innocens detentus exspectavit supplicium sui capitale. Cum idem vir Portoricanus tamen fortior est quam ut moriatur, profectus est ad iter mundanum faciendum.


Iohannes Melendez m.Dec. Angelopoli verba faciens: Post 5 dies capitis damnatus

Monacho ex urbe Bavaricâ – Quis hoc potest pati: Per 17 annos et octo menses et unum diem. Talem vitam nescio an auditores passuri forent per 24 tantum horas. In cellâ angustâ, frigidâ, fenestrae experti. Cum rattîs, qui nocte corpus tuum transcurrant. Cum blattîs, quae cenam tuam devorent. Cum custodibus, qui oderint cutis tuae colorem. Si scias te esse innocentem, proditum, desertum, miserum, auxilii expertem, te nihil manere nisi mortem? Nonne hac condicione incides in insaniam? Nonne mortem tibi conscisces?

Iohannes Robertus (Juan Roberto) Melendez(ius) explicat rationem suam salutis satis simplicem: "Tenendus erat mihi aliquis, qui altior sit quam istud systema – creator nostri. Redeundum mihi erat ad radîces meas, ad ea, quae dixerat mihi mater mea: 'Deus te adiuvabit, ei debes confidere".

Monacho in urbe Bavaricâ nunc idem vir 54 annos natus incohavit iter suum Germanicum – quo commendat, ut poena capitalis aboleatur. Et ut captivi humanius tractentur, etiam ii, qui scelera commiserint pessima.

80 ferê homines – quorum multi sunt cives Civitatum Unitarum – congregati sunt in villâ Seidlianâ, quae sita est in Monachi tribu Schwabingianâ. Qui exspectaverunt virum animo fractum. At iidem nunc vident virum validum atque robustum – nec exacerbatum. Qui non lamentatur, sed narrat. Necnon monet: ne quis confidat Domino Bush, neve accusatoribus Americae publicis neve Civitatum Unitarum systemati iuridico.

Amnestia Internationalis unâ cum aliis organisationibus adiutoriis invitavit Iohannem Robertum, ut veniret in Germaniam. Dolendum est, quod historia captivi quondam morituri narratur nimis lentê, pausis molestis interpositis. Nam mulieri interpreti mandatum est, ut verba interpretaretur Hispanica, sed cum Iohannes loquatur linguâ Anglicâ, idque parum distincto pronuntiatu austroamericano, multa sunt repetenda et explicanda.

Primâ septimanâ facta esse decem supplicia capitalia

At Iohannes gaudet sermone suo Anglico. Quo vita eius servata est – in fine. Nam a.1984, quo idem Portoricanus in praedio pomario Philadelphico subito erat arrestatus nulla verba Anglica scivit nisi quaedam increpatoria. Illo tempore vix intellexit ea quae sibi obiciebantur ab astynomîs. Qui Iohannem propter lacunam dentium et notas Threicias in corpore eiusdem inventas contenderunt eundem esse virum sceleratum a se quaesitum, eundem in rapinâ armatâ faciendâ necavisse quendam hominem, secumque abduxerunt in Floridam.

Tamen Iohannes bene speravit hunc errorem ibi posse corrigi. Se quidem posse demonstrare se non fuisse in loco, quo factum esset homicidium, quod sibi obiceretur. At homines, qui testati sunt Iohannem esse innocentem, fuerunt nigritani. Iudices iisdem non crediderunt. Qui maluerunt confidere duobus viris sceleratis, qui participes fuerant rapinae et quibus promissum erat, si culpam in Iohannem convertissent, eorum spatium custodiae poenalis factum iri brevius.

Iohanni autem attributus est defensor, qui solebat comiter manum eiusdem umero impellens dicere: „Hem noli sollicitari, mox ibis domum." Nec ullus interpres est Iohanni concessus. Post 5 dies capitis est damnatus et in tractum mortiferum illatus. Primâ iam septimanâ ibidem de decem captivis supplicium est sumptum capitale.

Illo tempore Iohannes adhuc voluit pugnare, pugnis suis. Exercitabat musculos suos impetum facturus in custodes, quos sciebat aliquo die se abducturos esse ad plures. At post decennium fatigatus ipse animum induxit sibi mortem consciscere. Quod faciebant multi captivi alii, quales iterum iterumque auferebantur mortui, faciebus lividis insignes. Iohannes sibi comparavit cucullum purgamentorium – pretio quattuor pittaciorum epistularium, quae dedit alicui puero purgatori. E cucullo formavit laqueum, quo se suspendere vellet. At deinde somniavit de matre suâ et de patriae suae litore candido et de delphinis et de montibus. "Cum expergiscerer, cella mea fragrabat litus et mare. Deus mihi miserat hoc somnium. Itaque vitâ superavi."

Iohannes servatus est religione suâ. Domi mater et materterae struxerunt altare Sanctae Virgini Guadelupianae eandemque cottidie oraverunt, ut viro innocenti mitteret miraculum. Iohannem autem dicit primum miraculum fuisse amicos suos secum incarceratos. "Hominum" inquit „malorum pessimos, qui ab aliis dicantur esse monstra", eosdem se docuisse, ne pugnis pugnaret, sed ut faceret aliquid utile, ut disceret linguam.

"Volo videre lunam"

Deinde a Sanctâ Virgine sibi missam esse defenstricem, mulierem advocatam, quacum melius colloqui posset, cui dicere posset, quaenam res ei quaerenda esset, quaenam res in actis quaestionis iuridicis essent falsae. Eadem Iohannis defenstrix casum denuo perscrutata invênit taeniam magnetophonicam, cui inerat confessio illius viri, qui reverâ homicidium fecerat, quod fecisse Iohannes falso erat dictus. Haec taenia inventa est - post 17 annos.

Nunc iudices – nescio an quodam pudore affecti – êgêrunt valdê celeriter. Iohannes abductus est, adhuc cogitavit se nunc subiturum esse supplicium capitale. At deinde custos Iohannem appellavit verbis q.s. „Domine Melendez", non iam numero captivi, tum scivit aliquid factum esse insoliti. Accusatores publici voluerunt quam celerrimê defungi a casu eius odioso, etiam abstinuerunt a causâ novâ, ne iterum de casu iudicandum esset. Iohannes autem accepit 100 dolaria et bracas et camisiam et domum est missus. Ante portam carceris iam impatienter eum exspectaverunt diurnarii. Iam nuntiatum erat de fato viri innocentis. "Quid nunc es facturus, quid nunc visurus?" iidem interrogaverunt. "Volo videre lunam", Iohannes respondit iter ad litus Portoricanum facturus.

Nunc vivit – iterum. Ultimum, quod facere potest pro amicis in tractu mortifero relictis, est pugna contra poenam capitalem facienda. Cum organisatione, quae appellatur „Voces pro iustitiâ unitae" ("Voices United for Justice") conatur in toto orbe terrarum sibi adiungere quam plurimos commilitones.

Itaque usque ad d.8. m.Febr. Iohannes, id est Juan Roberto Melendez, manebit in Germaniâ et narrabit historiam vitae suae – Lindaviae, Caroliruhae, Bochumi, Landoviae, Coloniae, Soestii, Osnabrugae, Hammaburgi (complura de hôc itinere inveniuntur in Iohannis paginâ domesticâ).

Hanc relationem d. 27.m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae