Annus
2 0 0 6


De ingente penaeo in ora maris Caribbe capto

De ingente penaeo in ora maris Caribbe capto

Penaeum ingentem piscatum tota Columbia vidit. Sed huius animalis documentum unum photographica restat imago. Consternatus populus est ob arthropodum in eo litore giganteum deprehensum. Carmelo Gómez, qui offendit in nassa sua tantum prodigium, primum obstupuit. Causas deinde naturales aut super naturales vestigabat. Quum esset Iovis sancti dies (Apr. 13), pauper piscator censuit hoc esse missum a deo sibi donum. Mirus enim crustacei modus, qui ex natura non debebat excedere longitudinem digiti (6 cm), pondusque trium grammorum (3 gr). Hunc autem ultra chilogrammum gravem fuisse constat, longum pedes prope duos. Idcirco, non defuere vicini qui prodirent lusum falso credentes eum esse bonum signum capiendae occasionis, sortemque sibi fore propitiam. Fuere etiam qui commentarentur esse numerum in tergo bestiae. Jimena Martínez Pardo, quae curat officio vivaria vicina, ostendens diuraniis unicum vestigium prodigii (i.e. photographema quod attonitae civitati televisione spectavit), sese vidisse demonstrat, penaeumque in tantum crevisse, ut quamvis non sit "Penaeus tigris", quae varietas colitur ab homine alienis litoribus, -praesertim Asiae-, tamen consimilis haberi possit. Denique, crustaceus ille tam celebratus, rubra crusta notabilior, venditus est viatori cuidam forte in vico maritimo "Punta Canoa" peregrinanti. Is pro certo habetur discesisse statim ad urbem "Barranquilla", ubi merces agere dicebatur. Paulo minus quam septem euronas (facta monetae conversione) pro toto solverat monstruo.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae