Annus
2 0 0 6


Obeliscus Axumensis in Aethiopiam reportatur

CYRILLUS ALEXANDRINUS

Theofili Alexandrini archiepiscopi nepos, Cyrillus iam adulescens dedit clara specimina ingenii eximii. Cum litterarum scientiarumque curriculum in patria complevisset, ad Ioannem se contulit episcopum Ierosolymitanum, apud quem perficeretur in doctrina et vita Christiana. Paulo post eius reditum Alexandriam moriebatur avunculus Theophilus et utique Cyrillus in eius sedem Aegypti primatialem successor evectus est.

Salutis animarum succensus sollicitudine, omnes curas intendit, ut sibi commissum gregem in fidei morumque integritate servaret. Eius vero singulare pro fide catholica studium enituit contra Nestorium Syrum episcopum Constantinopolitanum docentem Iesum Christum Mariā Virgine hominem tantum, et non Deum natum, illique divinitatem esse collatam pro meritis. Quem emendandum cum frustra conatus esset, eum Caelestino denuntiavit Romano pontifici.

Huius autem papae delegata auctoritate Cyrillus anno quadringentesimo trigesimo primo (431) praefuit generali concilio Ephesino, in quo Nestorii error damnatus est et asserta veritas catholica de una in Christo eaque divina persona Filii ac de Beatae Virginis divina maternitate, quia secundum humanam naturam genuit Eum, qui secundum personam fuit Filius Dei seu Trinitatis persona secunda. Haec definitio adeo placuit populo catholico, ut Ephesini magno cum gaudio episcopos domum reduxerunt collucentibus facibus, quas tenebant manibus.

Cyrillo quidem non defuerunt iniuriae calumniaeque a parte Nestoriana latae, quas tamen ille tulit patienter, sollicitus solum de puritate fidei. Tandem pro Ecclesia Dei magnis functus laboribus et plurimis eisque eximiis scriptis operibus illustrantibus cum paginas Bibliae tum dogma catholicum, sancto fine quievit anno quadringentesimo quadragesimo quarto (444). Iure prorsus merito omnes fere consentiunt illum fuisse Orientalium doctorem maximum, quamquam hucusque pondere non caret Byzantina sententia politico-ecclesiastica, ex qua imprimis celebrandi sint tres fautores Meletii, acris adversarii sancti Athanasii, nempe Basilius, Gregorius Nazianzenus Ioannesque Chrysostomus.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae