Annus
2 0 0 6


04

PALAEOGRAPHIA X-RADIARIA

Ingentem progressum palaeographiae esse factum

Ingens progressus videtur factus esse in antiquis inscriptionibus investigandis: Primum omnium contigit, ut x-radiis visibiles redderentur textûs laminis lapideis insculpti, qui aetate erant deleti.


In lumine visibili inscriptio non est legibilis (v. supra); x-radiatione apparent vestigia ferri (v. imaginem mediam) et plumbi (v. infra).

Robertus Thorne, physicus Universitatis Cornellianae, animo inflammato enuntiat: "Nos litteras reddidimus legibiles, quae ante centum generationes scalpro ferreo lapidi erant incisae". Nam grex investigatorum x-radiis maximê intensivis adhibitis legere potuit inscriptiones trium laminarum marmorearum valdê adesarum. Laminae Graecae et Romanae habent aetatem plus duorum milium annorum.

Investigatores autem usi sunt *spectrometro *fluorescentiae *x-radiario. Quo instrumento substantiarum compositio chemica potest investigari.

Scientistae primum *synchrotrono (i.e. particularum acceleratro) Chess (Cornell High Energy Synchrotron Source) effecerunt x-radium summae energiae. Donald Bilderback Director instituti Chess explicavit: "Hic radius plus *milionesies fortior fuit quam radius tubi x-radiarii, qualis adhiberi solet a medicis".

Atomi hôc radio irradiatae ipsae reddiderunt x-radiationem infirmiorem. Spectrometro adhibito investigatores deinde radiationis energiam perscrutati vestigia metallorum invenerunt, quae in quâdam chartâ notaverunt.

In locis inscriptionis spectrometro inventa sunt vestigia pusilla ferri et zinci et plumbi. Scalpra ferrea solebant adhiberi ad lapides tractandos. Litterae autem quodam pigmento oblinebantur, quod continebat metalla oxydata. Ideo investigatores explicaverunt, quomodo exorta essent plumbum et ferrum. Sed ortus zinci adhuc est aenigmaticus.

Propter vestigia metallorum redditae sunt visibiles formae inscriptionis originalis, etiamsi ipso oculo non iam potuerunt cognosci. "Analysis fluorescentiae x-radiaria haud scio an fiat methodus epigraphiae omnium praestantissima", Professor Thorne scribit in tomo „Periodici papyrologiae et epigraphiae" mense Augusto publicato. Nam haec methodus est efficacior omnibus usque nunc adhibitis."

Eius collega Kevin Clinton iam magnam spem concepit: "Nunc scimus aliquot milia inscriptionum lapideorum restaurare, fortasse ipsas leges Draconis." Dracon vir politicus Atheniensis a.621 a.Chr.n. lêges suas severissimas litteris mandavit. Inde „poenae Draconêae" in proverbii consuetudinem venerunt.

In regione mediterraneâ computatur restare circiter dimidius milio (quinquies centena milia) inscriptionum Graecarum et Latinarum non legibilia. Aetate cum sint magnam partem adesa, sôlo oculo vix possunt legi. Grex autem ille Universitatis Cornellianae nunc sperat novâ ratione technicâ adhibitâ fieri posse, ut aditus pateat ad illos fontes historicorum et investigatorum omnium disciplinarum praestantissimos.

Hanc relationem d.4.m.Aug. a.2005 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae