Annus
2 0 0 6


SUPERNOVA

SUPERNOVA
sidera, funera, calamitates, 1962-64

In urbe Toronto his mensibus artificia momenti gustui populari maximi ab Andrea Warhola confecta exhibebantur.

Qua de re in exhibitione ageretur, verbis tituli "sidera, funera, calamitates" satis plane explicabatur. Nam artifex in his operibus notiones famae, mortalitatis cladiumque artius inter se coniunctas meditatus est. Alii, quorum vultus imitatus est, iam fama magna gaudebant, (e.g. Liz ut Cleopatra vel Argentea vel Caerulea) valetudine aut morte (e.g. Jackie multipliciter aut bis Elvis stellam legiferi ardentem gerens) affecti sunt. Alii vero famam sibi primam e morte calamitosa nacti sunt.(e.g. mortua quaedam anno 1947 ab altissimo aedificio desultatrix vel quinque mortui sub curru everso iacentes vario colore depicti, flavo luteo subviridi). Aderant sane complura opera e vultus imagine repetita fabricata; his enim annis Warhola etiam artificem machinamentum fieri debere censuit, vel saltem ita se censere dixit. Idcirco opificinam suam tunc Fabricam denominavit. Saepissime imagines e photographemate desumpsit et eas adiutorio veli serici ceraeque in linum atramento et celeriter et multipliciter (sicut in fabrica fieri solet) transtulit. Opus autem in quo vultus imago repetita est non tantum praebuit unius multiplicationem; repetitio est paene neque totum eadem atque forma prima - est eadem et alia legi et materiae et artificis obsequens. Quod dici potest etiam de pelliculis cinematographicis quas his annis excepit: longissimae sunt neque multum in iis accidit (e.g. aedificium Civitatis Imperialis Novi Eboraci luce solum variante per octo horas quietissime spectari potest vel amicus quidam artificis quietissimus et ille spirans dormiensque). Non taeduisset autem spectatorem si sedes adstanti adfuisset. Felix quidem in exhibitione haec cinematographiae et picturae coniunctio erat. Fortasse sidus ipsius Warholae etiam morte et fama resplendebit.

Scripsit Patricius O'Cleirigh



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae