Annus
2 0 0 6


Pavo reginae

Pavo reginae

laudatur nunc sine fine.

Gaudet gloria illa

„Lampas atque Divina Scintilla".

Auctrix Pavonis, Dorothea Masłowska, queritur Agneti Drotkiewicz de lingua, qua loquuntur personae pellicularum serialium, in televisione Polona monstratarum. Elocutio plebeiorum ac patriciorum, iuvenum atque senum minime in iis differt, insipida videtur et omnino salibus caret. Ipsa Masłowska, ut talem stilum vitet, saepe vocibus obscenis utitur, quibus adhibitis sermo fit vividior et cotidiano usui multorum Polonorum propior.

Ante quinquaginta annos eius generis libertate loquendi scriptores hic minime fruebantur. Mater mea, quae tunc officinae editrici praeerat, vix persuasit hominibus, a quorum arbitrio eae res pendebant, ut permitterent edi librum Ioannis Pauli Sartre, cuius personae paene in quaque pagina voluptatibus Venereis gauderent. Cum liber iam sub prelis esset, matri novum decretum eorundem hominum est nuntiatum: librum quidem imprimi posse, sed omnia verba coitum describentia substituenda esse verbo „piperare", qui est euphemismus a Polonis saepe pro voce „futuere" usurpatus. Genetrix mea debuit telephonice omnes mutationes textus officinae typographicae, quae Wratislaviae fuit, communicare. Interurbanae conexiones telephonicae tunc pessimae fuerunt, ergo ei fuit maxima voce boandum:

– Pagina trigesima tertia, versus septimus a summo: „futuebat"!!! Muta in „piperabat"!!! Pagina quingagesima, versus decimus ab imo: „immisit mentulam"!!! Muta in „piperabat"!!! Pagina sexagesima quinta, versus tertius a summo: „penetravit cunnum"!!! Muta in „piperabat"!!!

Ante fores conclavis, in quo mea mater sedebat, collaboratores eius, boatu attracti, congregati sunt et una cum ea, sicut chorus in Americana comoedia musicali, epodon vociferabant:

– Muta in „piperabat"!!!

In Pavone reginae magnopere mihi placent homoeoteleuta, propter quae liber similis videtur carminibus in stilo rap dicto cantatis. Vellem id lectori Latino pro viribus meis monstrare:

„Utrum id vere est factum, an in Stanislai mente tantum actum? Utrum evenerunt res illae, an nil est nisi Welt als Vorstellung und Wille? Tu rides, sed is non ridet. Numquid sibi faciendum esse hic cunnus taeter non videt? Stat immota ut posita in saccos bos, aegre fert eventus hos! Nescit, quid agatur: is eius amoris fit subito satur. Furor viro occaecat visum. Quasi vult id patrare, quasi abdicat nisum. Manus habet ignavas et oculos iratos. Quasi vult id patrare, sed ait inopinato:

– Me Stanislaum vocant, tua turpitudo me suffocat. Id vim aufert meae caudae. Cur talem faciem hominibus monstrare audes?" (*)

Nicolaus Simonides

(*) Idem Polonice (Pavo reginae, p. 27): „czy to naprawdę się działo, czy mu się może zdawało, czy to rzeczywiste zdarzenie, czy świat jako wola i przedstawienie, ty się śmiejesz, ale on się nie śmieje, czy ta brzydka pizda, że powinna coś zrobić, nie wie, tylko stoi nieruchoma jak popaczkowane cielę, to już zbyt wiele, ona nie wie, co się dzieje, nagle on już nie jest jej najlepszym przyjacielem, złe ma spojrzenie z wściekłości bielmem, niby chce to robić, ale jakby nie wie, ręce ma oschłe i spojrzenie wkurwione, niby chce to robić, ale nagle jak nie powie: “ja jestem Stanisław, a to są skutki twej urody, chuj mi przez ciebie nie stoi, jak z taką twarzą masz sumienie do ludzi wychodzić?”

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae