Annus
2 0 0 6


13

HISTORIA GENERIS HUMANI

"Puellam Taungensem" ab aquilâ dilaniatam esse

A.1924 in Africâ Australi investigatores invenerunt calvariam puellae tres annos natae, quae mortua erat ante duos miliones annorum. Hac re inventâ confirmatum est Africam esse incunabula generis humani. Nunc videtur constare, quomodo mortua sit „puella Taungensis".


Calvaria puellae Taungensis: in quam impetum factum esse ab aquilâ

Iohannopoli ex urbe - "Puella Taungensis", quod dicitur esse palaeontologiae humanae testimonium unum ex gravissimis, necata est aquilâ. Hoc indiciis gravissimis nuper demonstratum est a Lee Berger palaeontologo Americano.

"Inde apparet" Berger inquit in Universitate Witwatersrandianâ Iohannopolitanâ docens, „maioribus nostris non solas fuisse timendas magnas felidas, sed iisdem etiam imminuisse pericula caelestia". Ex quo consequi „haec animalia aërea aliquanto valuisse ad evolutionem nostram". Mortem puellae aenigmaticam post dissensiones 80 annorum nunc esse explicatam.

Berger iam ante 10 annos coniecerat „puellam Taungensem", quae vixisset ante duos ferê miliones annorum, non necatam esse a felidâ raptatrice. Communitatem scientistarum in initio multum addubitasse hanc hypothesin. „Nunc hora venit, qua ad mensam assidamus et interrogemus: „Nosne vidimus in rectam directionem?"

Raimundus Dart investigator, qui item docuit in Witwatersrandianâ Universitate, "puellam Taungensem" invenerat a.1924. Quae est calvaria Australopithecae africanae 3 ferê annos natae, quae est quodammodo iunctio inter simias primates et homines hodiernos facta.

Bergero atque Ronaldo Clarke eiusdem collegae contigerat, ut confirmarent thesin aquilariam, postquam scientistae Universitatis Ohioianae accuratius perquisiverunt, quomodo aquilae venarentur simias minores. Quae aves longas suas ungues calvariae iniciunt praedamque raptim trahunt in altum, antequam humi caput discerpunt. Quo efficiuntur insignia vestigia calvariae incisa, quae etiam calvariae „puellae Taungensis" inesse a Bergero atque Clarkeo nunc demonstratum est.

Hanc relationem d. 13. m.Ian. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae