Annus
2 0 0 6


De Antonio Quinn

De Antonio Quinn (1915-2001)

Nemo fere est quin aliquem actorem scaenicum praetulerit vel ob primas quas hic egerit variis in spectaculis vel alias propter causas, quae nobismet ignotae sint. Fuit Antonius Quinn praeclarus actor cinematographicus, cuius memoriam saltem plerique Italorum caram habebunt, exinde ille a Friderico Fellini electus est ut partem repraesentaret cuiusdam ventilatoris errabundi, qui una cum femina quadam vitam tolerare contenderet. Huius pelliculae titulus est "La strada", quae, sicut legi, non modo nos Italos lacrimis faciles, verum etiam permultos aliarum gentium spectatores penitus commovit. Addunt acta diurna eo tempore, id est anno 1954, nec Italice Quinn nec Anglice Fellini loqui valuisse; attamen uterque alterum intellegere potuisse, videlicet quia statim inter eos nata sit illa animorum coniunctio, quae in hominibus idem sentientibus oriri soleat. "Zampanò" appellabatur ventilator ille, quem vitae vicissitudines rudem asperumque reddiderant. Fortasse nullus actor, praeter Marcellum Mastroianni, tam bene partes illas egit sicut Antonius Quinn in pelliculis, quas Fellini moderatus erat. Nec minus perfecte agentem spectavi hunc actorem plerisque in aliis spectaculis, quorum memoratu dignum putaverim "Lawrence d'Arabia" et "Barabba". Ea in pellicula Quinn eminuit cum Petro O'Toole, in hac cum Iacobo Palance, gladiatorum duce: vultum utriusque actoris (Antonii dico et Iacobi) audacem ferocemque haud facile oblivisci poteris. Quid aliud de hoc actore scaenico? Omnia fortasse ille adeptus est, quae homines cupiunt: neque casu accidit, ut "Cupiditas vivendi" inscribatur spectaculum quoddam, cuius causa primum Antonius Quinn praemio honestatus est, quod "Oscar" dicitur; is quinque linguas callebat; tres feminas duxit uxores; tredecim filios habuit, quorum ultimus natus est anno 1997, dum pater (invidi taceant ac malevoli!) secundum supra octogesimum agit annum.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae