| De castore primigenio petrefacto et nuper invento (
 De castore primigenio petrefacto et nuper
invento (cf. Scientias) Vivebant quondam in terris animalia quaedam,
non ovis genitam lacte suo subolem
 quae alebant mammis; quin nostri abavi illa fuere,
 nostram non ovis progeniem genitam
 more pari qui nunc nutrimus lacte materno.
 Quid scimus de illis nos homines proavis?
 Ingeniosa credimus mammalia prima;
 quidni, cum simus stirpe ab eadem homines
 nos, qui tam sapientes? Sed quam parva fuere!
 Nonne fuit prisco tempore terribilis
 saurus, qui immanis dominus terraque marique?
 Non vixere diu haec simul; orta brevi
 sauros ante exstinctos sunt mammalia  pauca! - ,
 credimus. E caelis horribili feriens
 vi saxum dein ingens terras omnia mutat,
 omnia: quae prope sunt, paene simul pereunt
 aestuve ardenti flammisve aurisve nocivis.
 Nec securum animal longinquum esse potest:
 permultos cineres vis saxi iactat in altum,
 noctem qui longam, perpetuam faciunt
 multos omni annos terrarum denique in orbe;
 solis iam nulli perveniunt radii.
 Longam dein hiemem non arbor, germina nulla,
 non alga in maribus incolumis tolerat.
 Semanimis fame aera pervolat en pterosaurus,
 ichthyosaurus nat languidus in tenebris.
 Sed nostri proavi vivunt, mammalia prima,
 pauca; sed est illis multa dein suboles.
 Nunc ipsum hoc prodest illisce, quod ante nocebat:
 sunt parva, et pauca pabula sufficiunt,
 ut vivant et alant subolem, sauri moriantur
 cum fame; sic saxum, quod fere terrigenis
 cunctis eripuit vitam, mammalibus illis
 sola salus fuerat. Vivere sic etiam
 nobis dein tribuit, qui nunc terram dominamur,
 ut quondam sauri. Hoc putavere homines
 Sed nunc inventum est mammale animal petrefactum,
 quod longe ante illum letiferum lapidem
 vixit, cum sauri multi erravere per orbem.
 Nunc stegosaurorum litora sub pedibus
 ampla pererrabat, nabat nunc cum ichthyosauris.
 Quid scimus de illis nos homines proavis?
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |