Annus
2 0 0 6


28

HAWAII

Canicula marina puellam adorta

Prope Maui litus Havaiense in aquâ, quae erat genuum tantum altitudine, puella quaedam morsa est a caniculâ marinâ. Idem piscis rapacissimus dentes surae impingens vulnus effecit 40 centimetra longum.


Periculum imminens: Canicula prope litus natans

Makenâ ex urbe Havaianâ – Astynomi diurnariis rettulerunt puellam e vico Kihei oriundam heri horâ quintâ post meridiem unâ cum duobus amicis ad Magnum Litus Makenam ambulavisse per aquam maris vadosam, cum subito inciperet clamare. Unum e sodalibus animo praesenti puellam comprehendisse et ex aquâ traxisse.

In puellae surâ dextrâ magnum vulnus hiavisse. Puellae comites, qui sunt 15 et 17 annos nati, astynomis rettulerunt se prope litus vidisse caniculam griseam, quae esset longitudine unius metri et dimidii. Puella autem consternatissima statim illata est in Mauiense nosocomium memoriale, ut a medicis curaretur.

Paucis demum diebus ante prope eundum locum inventum erat corpus cuiusdam urinatoris Californiani mortuum morsibus caniculae notabile. At ex autopsi forensi apparuit eundem virum, Antonium M. 45 annos natum, qui natavisset in regione a multis tubo respiratorio urinantibus frequentatâ, iam mortuum fuisse, antequam a caniculâ morderetur.

Iohannes (John) Naughton, oceanobiologus militiae navalis, diurnariis illius "Honolulu Star Bulletin" dixit se nondum scire, qualis bestia aggressa esset puellam. "Si puella morsa est a caniculâ, eadem canicula multo minor fuit quam illa, quae admomordit corpus urinatoris mortuum. Eandem opinor fuisse caniculam tigrinam (quem zoologi appellant Galeocerdonem cuvieri)."

Hanc relationem d. 28.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae