| De Vespero Omnium Sanctorum
 De Vespero Omnium Sanctorum
 Omnes per vicos hac nocte cucurbita candet
 multis in terris, dona petunt liberi
 Europae cum per gentes, tum trans mare magnum,
 per quod mos olim venit in illa loca,
 ex quibus ad nos nunc rediit lenteque crebrescit.
 Illic autem, ubi iam saecula multa viget,
 morem illum servat celebratque vel ultima Thule.
 Est locus in Canada, exiguus numerus
 quo vivit en hominum usque lupis vicinus et ursis
 magnis atque albis; niveus ille color
 totam illic hiemem longam, dum nocte perenni
 terra omnis tegitur nive rigetque gelu,
 ursum vel grandem celat a visu, donec usque
 in semitas vici fame iubente venit.
 „Vestem quam tibi sumere festivam hoc cupis anno
 Vespere Sanctorum?" ecce magister ait
 in ludo pueris. „Ursi", plerique reponunt.
 Grandis, formosus, fortis et albus erit,
 Arctoi qui habitum vel vestibus assimulabit,
 mirandusque aliis atque verendus erit!
 „Quidque agitis, prudenter! " eos monet ille magister.
 „Num nescitis, quam multa pericla ferant
 gaudia, quae cupitis?" Nemo est, qui nesciat. Ursi
 errant haud rari per fora perque vias;
 noctu qui videt „ursum" alium, fortasse pugnabit,
 aemulus ut pereat. Atque homines etiam,
 si procul aspiciunt ursum, oppugnare conantur
 sive necare. Puer, qui voluit sociis
 horrendus fortisque videri veste aliena,
 mox ipse horrebit, cum fera sive homines
 vesti illi nimium credent. Tamen hoc etiam anno
 multi se esse ursos assimulant pueri.
 Tam multum cupiunt magni fortesque videri.
 Parvule, quid tu alio tempore vir facies?
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |