Annus
2 0 0 6


Inter nuntios graves aut levidenses, quibus acta diurna cottidie abundant,

De miro in Patriam reditu.

Inter nuntios graves aut levidenses, quibus acta diurna cottidie abundant, ille nuperrime me allexit spectans ad virum quendam Iaponem, nomine Ishinosuke Uwano, qui post sexaginta et amplius annos in Patriam tandem rediit. Is enim ultimis alterius belli mundani septimanis in insula Sakhalin contra Russos pugnaverat et ab his captus in Russia manserat. Qui mortuus esse credebatur, quoniam ex anno 1958 nullus de hoc viro nuntius in Iaponiam pervenerat. Sed Uwano in Ucraina commorabatur ibique uxorem duxerat. In actis diurnis q. i. "il Resto del Carlino" (p.20), quae hunc nuntium vulgarunt, etiam photographema quoddam publicatum est, quo ille minus senex videtur, quam ob eius tres et octoginta annos putares. Cum autem e civium albo urbem Iwate(m) incolentium nomen huius viri iam pridem deletum esset, onus Uwano incumbit postulandi ut sibi ius civitatis Iaponicae denuo tribuatur.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae