| Omnibus in terris nunc illa dies memoratur
 De officina nucleari Cernobylensi ante XX annos explosa Omnibus in terris nunc illa dies memoraturperniciosa, olim qua fere nullus erat
 inter eos, fabricam qui vivebant prope magnam,
 sciret qui noctem hanc non aliis similem:
 inde, ubi quoque die fere quisque laborat eorum,
 in caelum flammae letiferae exsiliunt.
 Tranquilloque homines somno placidoque quiescunt
 nilque mali metuunt. Dein veniente die:
 "Accidit in fabrica  vicina, occlude fenestras! 
 parvum nescioquid", dubia fama volat.
 Tertio deinde die iussi sunt linquere demum
 vicos atque domos non redituri homines.
 Nunc si visere vis eadem loca, multi ubi quondam
 navabant operam frugibus et pecori,
 victum ut colligerent tenuem, monstra documentum!
 Visere enim paucis ingredierque licet
 infestum radiis iam non habitabile vastum.
 Dein loca perlustrans qualia conspicies?
 Mersas virgultis semitas agrosque neglegtos
 desertasque casas, tecta cadentia iam.
 Horrentem te urbs ipsa salutat denique Pripjat,
 illa frequens olim, vividaque et celebris;
 rudera nunc cernis lapsarum paene domorum
 orbata et foribus ostia hiant vacua.
 Intres has aedes, ubi muris gramina crescunt:
 lectos, pulvinos, scrinia conspicies;
 omnia, quae fugientes diram vim radiorum
 liquerunt domini, omnia nunc remanent.
 Intres hunc ludum, puerorum verba ubi servat
 o nostrum Pripjat", tabula nigra, vale!",
 in mensisque iacent calami librique, fenestras
 per fractas Zephyrus flat liber et placidus;
 ante domum nunc putrescunt caementa viarum
 frangunturque herbis arboribusque novis.
 Urbis per medium vulpesque lupique vagantur,
 accipitres, aquilae, bestia multa habitat
 hic, unde effugiunt homines, saepeque videtur
 urbe in deserta bestia rara alibi.
 Iamque relictis caementis pete rura, ubi nullus
 bis denos annos iam pedem homo posuit:
 ibis per silvas virides, florentia prata,
 incultis in agris dammaque glisque vigent;
 quodque aliis terris animal vix cernitur ulli,
 securum hic vivit uberiusque alitur.
 Iam vicisse locis illis natura videtur
  spes magna huic mundo  stultitias hominum?
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |