| Disticha Iulia MMVI
 Quomodo primi proavi Aegyptiorum antiquorum ante VIII milia annorum ex Sahara, antea pluviis frequentibus fertili, tunc autem caelo mutato arescente, immigraverint in Aegyptum, antea nimis humidam palustremque, tunc autem caelo aridiore iam habitabilem (cf. „Scientias") In vasto latoque sedet sub vesperum ad ignemgrex hominum campo parvus et esuriens;
 iuxta stant casulae factae ex ramis foliisque,
 et pecus in saeptis fame balat miserum.
 Non nisi in hanc noctem sunt saepta structa casaeque;
 mane capras homines in nova pascua agent.
 Algida dum crescunt fugiente crepuscula Sole
 et tremulae flammae luce micante nitent,
 mentibus en homines permulta atque anxia volvunt,
 nam dudum his terris nulla cadit pluvia.
 Iam quocumque gregem compellunt, inveniuntur
 non fontes homini, gramina non pecori;
 arida sed ventis rapidis agitatur harena
 Sole sub ardenti, arboribusque comae
 desunt nudatis, albescunt ossa ferarum.
 Quo iam se vertant, ne pereant, homines?
 Ecce inqquit quidam iuvenis: „Non dicitur illis
 in terris, ex quis incipiente die
 igneus exit Sol, fluvius vel maximus esse?
 Illic lymphae homini, gramina erunt pecori!
 Illic vivemus! Mulgentur denique caprae,
 lac non deficiet, caseus inde fiet!"
 Auscultant omnes taciti. De flumine certe
 audivere illo: dicitur eius aqua
 tempore, quo nobis paucas fert exiguasque
 iam pluvias ventus, effluere e fluvio,
 iam nullam ut cernas terram; lacus omnia facta.
 Quam felix terra est esurientibus! At …
 nonne est daemonibus multus infesta malisque?
 Non paludibus ex pessima Febris ibi
 noctu clam surgit volitatque per aera pernix
 quaerens, quem iugulet? Non dominus fluvii
 fertur dente leonis terribilis Crocodilus?
 Solis ibi terra est, qui deus est vehemens;
 iam multos deus hic validos fortesque necavit
 aestu sive siti. Est locus horribilis!
 Haec taciti volvunt animis, metuunt cupiuntque.
 Cana gravisque annis denique surgit anus:
 „Audite haec, iuvenes, quae olim narrare parentes
 de his campis, quos nunc incolimus, soliti.
 Daemonibus loca subdita multis letiferisque;
 non silice in nuda gutta fuit pluviae.
 Timebant homines eadem loca tunc vehementer,
 in quos venit post imber et herba nova,
 et silice in nuda mox iam virentia prata
 arbusta et crescunt, ponit homoque metum.
 Sic quondam proavi venere in pascua nostra,
 per quae nunc capras nos et oves agimus.
 Non in perpetuum vexantur daemone terrae!
 Libera daemonibus forsan et illa loca
 iam quandoque fient? Iam Febris rarior illic
 aethera pervolat, et carminibus magicis
 avertetur? Quin salvis forte et Crocodilus,
 suppliciter si oras, incolere illa loca
 permittet nobis? Agite experiamur, amici!"
 Mane novo Nilum Sole oriente petunt.
 Iside prognatos se dicebant Pharaones;
 Haec, lector, vero Isis erat mulier.
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |