| Interview
 De proposito actorum diurnorum „Tempora Angelopolitana" („Los Angeles Times") dictatori Saddam Hussein potentiam supra Iraquiam reddendi, cum iam nulla spes liberam rem publicam populo invito instituendi esset et tyrannis minus terribilis esset quam violentia et bellum civile Bagdad erat quondam florens urbs, clara frequensque,„urbs pacis" „donum" sive vocata „dei".
 Condita saeclo et dimidio iam post Mahometum,
 esset futuri ut caput imperii,
 quod successores expugnavere prophetae.
 Fertilis haec fluvio est terra rigata Tigri,
 prisca aetate ubi agros homines hortosque colebant,
 condebant urbes magnaque templa deis
 et statuas vovebant; iam pictura fiebat
 scripturae similis, quando homines alibi
 vivebant silvis volucresque ferasque venantes
 ritu barbarico. „Urbs" ea „Pacis" erat
 dives frugibus, insignis thermis atque aedibus altis
 artibus et multis mercibus et variis.
 Illius at splendoris nunc quid restat? In urbe,
 quae olim „Pacis" erat, tempora saevitiae
 nunc cives patiuntur. Quoque die scelerati
 permultos cives innocuos lacerant;
 quoque die miles metuens, ne interficiatur,
 occidit quemquam. Vix licet ire foras,
 vivere si velis, hic. Liberos cum mane parentes
 in ludum mittunt, iam metuunt miseri,
 salvi ut revertantur. Haec num dicitur esse
 libertas ea, quam praebet America eis?
 Expulso domino iam libertate fruuntur
 illi, et adultos qui et pueros lacerant.
 Nulla est libertas aliis. Revocare tyrannum
 iam quidam cupiunt. Talia quin etiam
 ipsa et America vota facit: nam tuta fuisse
 dicitur „Urbs Pacis" tempore Saddamico -
 illis sane, quibus nil umquam non placiturum
 servis Saddamicis vocis in ore fuit.
 Nunc autem quid erit? Iam Arbustius ipse
 nunc cum duce novo colloquitur – sed ubi?
 Illis hospitium Iordania praebet; in urbe
 insidias „Pacis" nam nimium metuit.
 Felicem et liberam voluit quam reddere terram,
 hanc Georgius iam Maximus ipse timet.
 O mores, o tempora! Num revocare tyrannum
 una et sola salus? Di melius faciant!
 
„Bagdad" lingua Persica est „donum Dei"; medio aevo urbs etiam appellabatur „Medinet as-Salam", i.e. Arabice „Urbs Pacis". Scripsit  
     
 
 |