| Libera, nuntius hic pergratus pervolat orbem,
 De Susanna Osthoff, archaeologo Germana in Iracia capta rursusque liberata (cf. Nuntios) "Salva est", nuntius hic pergratus pervolat orbem, "salva Susanna, eia, est, libera et incolumis!"
 Gaudent in patria materque paterque Susannae
 germana atque soror. Civibus illa tamen
 Germanis quantum placeat servata Susanna,
 quid de illa credant, lector, ubique leges:
 "Quid? Non hoc temere voluit petere ipsa periclum?
 Cur totiens monita stulta manebat ibi?"
 - "Laudandast potius, quae tanta pericla subibat
 adiutura homines." Carpitur illa tamen:
 "Multa laborabant sed, servaretur ut illa,
 summatesque viri ipsaque et Angela dux.
 Forsitan et Germano – nostro! - est aere redempta.
 Num pro tanta opera grata Susanna fuit?
 Civis nostra diu iam Germana esse nolebat,
 vivebatque procul, nupserat immo Arabi,
 assecla est Mahometi…" - "Haec num vitia censes?"
 - "Non sunt vitia, sed …" - "Quid ‘sed’?" - "Arabs mulier
 cur servanda est nostris opibus aereque nostro?
 Cum genitoribus haec cumque sorore sua
 iam dudum non conveniebat. Denique alendam
 gnatam quin etiam tradidit illa aliis!"
 - "Tradidit. Hoc fateor. Sed censes destituendam
 sub cultro, impia quae est vivere visa suis
 et Germana parum? Num vita dignior ille,
 hic minus est dignus? Eximia o pietas!"
 - "Immodice tamen auxilio utitur: ecce reverti
 vult in terram illam! Quanta superbia! Vix
 cum est erepta periclo, in quod temere ipsa ruebat,
 nunc iterumne ruat? Quis iuvet hanc iterum?"
 - "Macte, Susanna, animo! Redit haec, non territa cedit
 saevitiis, at redit, adiuvet ut miseros!"
 Iudicium causae tibi, lector care, relinquo.
 Magnanima an socors illa Susanna fuit?
 Scripsit Caecilia Koch 
     
 
 |