Annus
2 0 0 6


Primas Litteras Encyclicas Summi Pontificis Benedicti in lucem editas esse

Summus Pontifex Benedictus XVI primas suas Litteras Encyclicas, verbis "Deus caritas est" inscriptas dieique iam XV mensis decembris MMV subscriptas, hodie in lucem edidit. In his Litteris Encyclicis de vera caritate agitur, quae graece et id quod „Eros" et id quod „Agape" appellatur, comprehendit. Homo qui vera plenus est caritate, se aliis tradit („agape") et se tradendo ab aliis accipit („eros"). Nostra vero aetate vera caritas in discrimine est, cum „Eros" ab eo quod „Agape" est separetur et caritas cum voluptate erotica seu delectatione aequetur, quod non est caritas, sed amor suiipsius seu egoismus. Vera caritas ut traditio et acceptatio manifestat hominem esse imaginem Dei, ad quem cognoscendum et amandum creatus vocatusque est et in quo, cum sit fons eius et finis, vera caritas fundamentum habeat.

Litterae Encyclicae in duas partes dividitur, in quarum prima Benedictus XVI caritatem theologice describit, in secunda autem de caritate erga proximos sermo est. Quamvis in diversis vernaculis legi possint, tamen tantummodo textus Latinus harum Litterarum Encyclicarum authenticus, fide dignus, auctoritate praeditus habetur.

Scripsit Gero P. Weishaupt



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae