Annus
2 0 0 6


18 d

18 d. m. Feb. Commoratio Seattlensis habebitur proxima!

Commorationum Seattlensium post initium firmum, etsi participum numero parcum, Novembri mense factum, altera praesentis anni scholaris congressio nostra, 21 d. m. Ian. habita, una fuit ex frequentioribus; nam interfuerunt in summa undecim, quorum plerique novi. Iam ut sessioni prolusoriae adessent, thermopolium angustius ita compleverunt mature advenientes ut sellae essent nobis undique prospiciendae. Advenarum quinque Iuniperae nostrae -- quae ipsa quoque aderat -- discipuli erant quos, quamvis tirones et interdum lingua haerentes, nihilominus nonnisi Latine loqui, vel loqui temptare, valde admirati sumus ceteri. Prandium deinde, sollemne Commorationis illius exordium, quadam sumpsimus in popina Mexicana tam quieta ut, praeter modos musicos Mexicanos suaviter perfluentes, quisque non modo cum sibi propinquis sed etiam cum toto grege sermones serere facile valeret. Post prandium, Museum Seattlense Artium Asiaticarum perlustravimus, nunc globatim, nunc omnes una tamquam in mystagogia musiva singula artificia tractantes, colores formas instrumenta argumenta alienos mores interpretantes, vocabula iusta memorantes, descriptionum in tabellis suppeditatarum frusta Latine vertentes. Relicto museo, animos corporaque recreavit "Hortorum Publicorum Voluntariorum" perlustratiuncula. Tunc, digressis plerisque, in theobromatopolio lautiore proximoque sito potiones bellariaque sumpserunt restantes quattuor: Angela, Brennus, Iunipera, Stephanus. Proxima de Commoratione, in 18 diem m. Feb. indictam, consilia aliquot sunt capta; aquarium publicum esse nobis invisendum decretum est. Brennus Stephanusque cibos postremo Thailandenses cenantes de litteris Latinis modernis deque perennem Latinitatem inuste absoneque spernentibus philologis collocuti sunt.
Ad venturam Commorationem -- Commorationi anni praeteriti mense Aprili felicissme peractae similem -- incipiendam conveniemus undecima hora in Thermopolium Sinus Elliott, quod situm est in hypogeo Bibliopolii Sinus Elliott (101 South Main Street; 206-682-6664; http://www.elliottbaybook.com/about/cafe/index.jsp ). Quod thermopolium -- ubi, praeter caffeam expressam exquisitam, apponitur sapidum opus pistorium glutine triticeo vacans -- nobis iam sat bene notum est, nam ibi iam aliquoties congregati sumus et ipsum amplum bibliopolium, in pediplanis situm, gratissime inspicimus.
Duodecima fere hora in aliquam ex popinis quarum multae sunt in illa vicinia atque in molibus portoriis proximis transibimus ut Latine usque loquentes prandeamus. Post prandium ambulationemque postprandialem duo suscepta iucundissima in animo habemus. Scilicet et Aquarium Seattlense (1483 Alaskan Way, Pier 59; 206.386.4300; http://www.seattleaquarium.org/) et proxime situm Museum Odysseïcum Maritimum (Odyssey Maritime Discovery Center, Pier 66, 2205 Alaskan Way; 206-527-4700; http://www.ody.org/newsroom/info_news_pr030705.htm) invisemus. In Aquario sane plurima piscium et crustaceorum et molluscorum et mammalium aqualium exempla scrutabimur. De quibus quo facilius colloqui possimus indicem aliquot vocabulorum appositorum huic nuntio adiunxi. Societas aluminica Alcoa pro discipulis participibus et forsan aliis tesseras aditiales emet.
Quibus confectis rebus, qui volent et qui ad plures horas colloquii Latini vacabunt satis matura hora (quinta sc. sextave) una cenabunt, forsan in caupona Italica nomine "Furnarius" (Il Fornaio). Hi homines me, Stephanum, ante diem 17 certiorem faciunto; nam si multi erimus, mensa nobis reservanda erit.
Praecepta Itineraria Aliquot:
Si per Viam Publicam 5 advectus eris, in Viam James exito et ad occidentem pergito. Ad Secundam Viam a sinistra manu videbis aedificium stativum cui est forma navis partim demersae. Si autem minus pro statione impendere voles, procedito usque ad Viam Alaskanam et locum statuendi sub Viaeductu quaerito. Si sinistrorsum flectens ad meridiem ibis, fieri etiam potest ut stationem gratuitam invenias. Bibliopolium Sinus Elliott situm est in angulo Primae Viae Aditialis et Viae Principalis Australis.
In proximum!
+++++++++++++++++++++++++++++++++++

Index Vocabulorum

Pisces

gadus (piscis commūnis, cuius caro satis graviter sapit) (cf. Promontorium Gadinum Massaciusettanum)
hippoglossus, piscis cuius caro alba subtilius sapit nec xiphiae dissimilis est (Anglice halibut)
passer, passeris, m., piscis planior
perca, piscis flavidus fl
uviatilis
piscis, -is, m.
pistrix, pistricis, f. (sive pristix sive pistris sive pristis), squalus magnus
salmo, salmonis, m.
sarda, -ae sive sardina, -ae
squalus, maris praedator praecipuus cuius sunt plurimae species
thynnus
tructa, -ae
xiphias, xiphiae, m., piscis magnus rostro ensiformi

Crustācea et Mollusca

astacus, crustaceum marinum scorpioni simile
cammarus, parvum crustāceum caudātum plērumque marīnum
cancer, cancri, m., crustaceum marinum
locusta marīna, crustaceum marinum astaco simile, astacus
spinosus
loligo, loliginis, f., molluscum decem tentaculorum > loligines (ferculum ex loliginibus frictis constans Graecis Italisque acceptissimum)
muscula, -ae, conchae genus extrinsecus nigrum ad violaceum colorem vergens
myax, myacis, m., concha communis marginem maris actaeque inhabitans (Anglice clam)
octopus, octopodis, m.
ostrea, concha margaritas parens
(argo)pecten, pectinis, m., crustaceum in cuius concha formose undulata Venus mari enascens depicta est
squilla, cammarus maior (Anglice prawn)

Mammalia Aqualia

balaena (sive cetus)
delphinus
lutra, parvum mammiferum musteliforme aquale Septentrioamericanum
phoca, (sive phoce, -es) “canis marinus”
porculus marinus, (vulgo porpoise)
vacca marīna (etiam “equus marinus"; Anglice walrus)

**************************************

Stephen A. Berard, Ph.D.
Professor, Department of World Languages
Wenatchee Valley College
1300 Fifth Street
Wenatchee, WA 98801 USA
509-682-6738
sberard@wvc.edu
http://www.wenval.cc/boreoccidentales/boreo_latin/

Scripsit Stephanus Berard



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae