Annus
2 0 0 6


De quadam conversione religiosa

De quadam conversione religiosa.

In actis diurnis Mediolanensibus quae "Nuntius Vespertinus" (Italice: 'Corriere della Sera') inscribuntur quaeque heri centesimum trigesimum annum, ex quo condita erant, expleverunt, cuidam viro de linguae Esperanticae fortuna quaerenti respondit Sergius Romano (5 Mart., pag. 33). Qui nullam spem exstare fore ut illa lingua sit 'mundialis' evasura atque Anglicam e contrario multis de causis vere 'internationalem' esse scripsit. Quod nemo est quin sciat vel linguarum imperitissimus, sicut ego, qui non sine labore et cum parvi lexici Anglici-Italici auxilio aliqua interdum, quae Vestris in epistulis Anglice scripta referuntur, legere coner.

Atque multa lectu digna in actis diurnis Anglicis Americanisque haud dubie inveniuntur, sicut demonstrat (videlicet opinione mea) recens de quodam adulescente Norvego narratio, qui, cum sibi parum iusta rectave religio christiana videretur, Damascum, in urbem Syriae principem, se contulit, ut in universitate 'Abu Nour' vocata melius linguae Arabicae et libro 'Alcorano' studeret utque postea ad religionem Islamicam validioribus fultus cognitionibus se ipsum converteret. Sed aliud accidit illi Norvego qui, dum in eo est ut novum Islamismi fidelem se fore iuret, ipsa sacramenti illius verba contra Patriam suam vehementer pronuntiari audivit et ingentem hominum multitudinem non modo verbis, sed etiam lagoenis benzini plenis in legationem Norvegiensem invehentium vidit. Quare is, cui nomen Torbjorn Askevold, in Norvegiam et forsan etiam in religionem a maioribus suis professam redire opportunius duxit. Plura in pagina interretiali hac:

<http://www.prospectmagazine.co.uk/article_details.php?id=7359>
vel:
<http://tinyurl.com/zkq9v>

Bene quisque Vestrum valeat, quaelibet sit eius religio etiam nulla.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae