Annus
2 0 0 8


De regiminis commutatione in Guinea

De regiminis commutatione in Guinea

Dux exercitus Guineae Mussa Dadis Camara (quem in imagine adposita conspicis) se Guineae praesidentem renuntiavit, nam rebelles ab eodem ducti summa rerum potiti sunt postquam praesidens pristinus Lansana Conte Lunae die obiit. Et Unio Africa et Societas Africa occidentalis res in Guinea vi commutatas condemnavit. Jovis die in potestatem novi praesidentis minister primarius cum triginta ministris venit, quibus Mussa salutem promisit si regiminis usque ad suffragia proxima participes essent, quae anno MMX vergente "libere liquide credibiliter" (ita Mussa) habebuntur.

Ad operam vestram - inquit - vobis redeundum est, ne bellum intestinum patriam nostram dilaceret." Cui minister primarius Ametus Tidiane Souare "Ad tuum arbitrium nos fingimus - respondit - rursus tibi gratias agentes prudentia tua." Dux Mussa ministris comprehensionem minatus erat, nisi se Conacrim in locum conventus conferrent.

Sed praesidens senatorum, cuius iure est vita defuncti praesidentis vice fungi, itemque oppositores auxilium communitatis mundanae postulaverunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae