Annus
2 0 0 8

De regiminis commutatione in Guinea
Milites rerum post mortem praesidentis legitimi potiti sunt. - Herimannus Novocomensis - 25/12/2008
Quomodo contra piratas pugnare...

...disputabatur in castris 5. Classis US-Americanae

- ANL - 20/12/2008
De calceis in Georgium Bush coniectis
Perpauci Georgium Bush in Iraquia diligunt, eum belli diuturni et paupertatis incusantes. - Herimannus Novocomensis - 16/12/2008
De pacto Europaeo
Rectores omnium Unionis Europaeae nationum quid agendum sit ad caeli commutationem repugnandam Brussellis constituerunt... - Herimannus Novocomensis - 13/12/2008
De tumultibus Hellenicis
Post adolescentem occisum, non placantur iuvenes Athenienses; similia fiunt in aliis Graecis urbibus. - Herimannus Novocomensis - 09/12/2008
Leyla iterum damnata
Mulier animosa pro libertate patriae suae iterum in vincula conicitur. - Herimannus Novocomensis - 05/12/2008
Hilaria rerum exterarum ministra
Adversariam suam Baracus Obama ad excelsum locum vocat. - Herimannus Novocomensis - 01/12/2008
Mumbaia in flammis
Rebellatores islamistici adorti sunt mediam urbem Mumbaiam Indorum, obsides peregrinos e deversoriis captantes. - Stanislaus Tekieli - 26/11/2008
De Thailandiae tumultibus
Multitudo reclamantium postulat, ut rector supremus munere se abdicet. - Herimannus Novocomensis - 23/11/2008
Permagnam navim oleariam esse abductam
Res piratica impune propagatur in oris Somaliae, quae terra magna e parte ab islamistis occupata est. - ANL - 18/11/2008
De Europae recessu
Primum decrescunt res oeconomicae in civitatibus quarum nummus euro est. - Herimannus Novocomensis - 15/11/2008
De novo odio phyletico
Ministra primaria Germanorum sollicita est, propter oblivionem scelerum nazisticorum. - Herimannus Novocomensis - 10/11/2008
Obama praesidens

Senator democraticus Baracus Obama praesidens Civitatum Americae Unitarum creatus est.
- Herimannus Novocomensis - 06/11/2008
De supremo certamine
Uter praesidens Civitatum Americae Unitarum fiet? Mox cognoscemus. - Herimannus Novocomensis - 01/11/2008
De comitiis in IsraŽl habendis
Frustra conata est Tzipis Livni novum regimen post Ehudis Olmert abdicationem constituere. - Herimannus Novocomensis - 28/10/2008
De Al CaŽda apud Arabas insectanda
Etiam regimen Arabiae Saudianae tromocratas persequitur. - Herimannus Novocomensis - 21/10/2008
De Unione Europaea et caeli mutationibus
Bruxellis convenerunt rectores et praesidentes Unionis, sed ad mensem Decembrem differtur pactum. - Herimannus Novocomensis - 16/10/2008
De pactis in Zimbabvia neglectis
Neglectis pactis nuper subscriptis, Mugabe conatur summam rerum retinere. - Herimannus Novocomensis - 12/10/2008
Suffragia ante tempus constitutum in Ucraina...
...effectus sunt aemulationis praesidentis cum ministra primaria. - Stanislaus Tekieli - 08/10/2008
Copias Russas ex Georgia proficisci
Hoc narraverunt observatores ex Europa missi, sed apud Ossetos et Abcazos manebunt. - Herimannus Novocomensis - 05/10/2008
Wall Street in ruinis
Consiliis regiminis USA reiectis tituli societatum commercialium Americanarum 7-9% ceciderunt. - Stanislaus Tekieli - 30/09/2008
De novo praesidente Africae Australis
Thabi Mbeki successor annum tantum fere sellam supremam occupabit. - Herimannus Novocomensis - 25/09/2008
Denuo cadit Wall Street...
...at turbulentia maxima regnat in foris mundi; petroleum citissime fit carius, dolarium vilescit. - Stanislaus Tekieli - 22/09/2008
De tumultu mercatorio

Post labem argentariae Americanae Lehman Brothers non desinunt fora mercatoria totius orbis decidere - Herimannus Novocomensis - 17/09/2008
De lacte viro contaminato

Etiam apud Seres cibaria toxicis affecta inveniuntur, vel infantibus destinata.
- Herimannus Novocomensis - 13/09/2008
De turbine Ike
Postquam insulam Haitiam vastavit, centenos inteficiens, procella tropica Cubam percutit. - Herimannus Novocomensis - 09/09/2008
De candidato republicano eiusque vicaria

Johannes McCain et Sara Palin sperant se Domum Albam occupaturos esse.
- Herimannus Novocomensis - 05/09/2008
De Baraci Obama nominatione
Baracus Obama candidatus partis democraticae est. Denverii magna caerimonia facta est. - Herimannus Novocomensis - 29/08/2008
Finis Olympiorum Pecchinensium

Seres, 51 nomismatis aureis a se captis, facti sunt natio maxime athletica mundi.
- ANL - 24/08/2008
Musharraf se abdicavisse
Officium praesidentis reliquit, gravis sceleris accusatus. - Herimannus Novocomensis - 18/08/2008
De indutiis in Georgia
Arma (fere) silent, sed reconciliatio animorum in Georgia adhuc longinqua esse videtur. - Herimannus Novocomensis - 15/08/2008
De bello Georgiano

Iterum bellum furit in regione Caucasia.
- Herimannus Novocomensis - 09/08/2008
De caede in Sinis occidentalibus
Etiam in terris illis longinquis terroristae percutiunt. - Herimannus Novocomensis - 05/08/2008
Mala tempora omnibus, qui eurone utuntur

Pretia tam celeriter increscunt, ut nemo ab euronis creatione commemoret.
- Herimannus Novocomensis - 31/07/2008
Displosiones Constantinopoli
Biocolytae nondum sciunt causam neque patratores duarum displosionum, quibus occisi sunt saltem octo homines. - Stanislaus Tekieli - 27/07/2008
Karadzic comprehensum esse
Ut medicus homoeopathicus apud Bellogradum mutato nomine operam dabat. - Herimannus Novocomensis - 23/07/2008
De pontificis Benedicti XVI homilia Sidneii habita
Pontifex se de presbyterorum vi erga pueros puerasque condolescere dixit. - Herimannus Novocomensis - 19/07/2008
Candidatos praesidentiales de copiis Americanis ex Iraquia revocandis aliter sentire
Baracus Obama bellum Iraquicum pessime gestum esse reputat. - Herimannus Novocomensis - 15/07/2008
De regimine "patriae concordiae" in Libano creando
Omnes sperant pacem in Libano reddendam esse. - Herimannus Novocomensis - 11/07/2008
Colloqium summitarium gregis G8
In insulam Hokkaido Iaponum adveniunt ductores octo maximi momenti terrarum mundi. - Stanislaus Tekieli - 06/07/2008
Condicio extraordinaria in Mongolia
Partes oppositae reclamitant victoriae in suffragiis regentis terram factionis postcommunistarum. - Stanislaus Tekieli - 02/07/2008
De avis nido
Stadium maximum ubi ludi Olympici habendi sunt perfectum est. Quo superbiunt auctoritates Sinenses. - Herimannus Novocomensis - 28/06/2008
De Saturni morbo in Senegalia
Metalla pretiosa servanda sunt: sed quomodo hoc efficitur? - Herimannus Novocomensis - 25/06/2008
Multos scelestos Neapoli condemnatos esse
Iudices severe reos puniverunt, vehementer gregem scelestorum afficientes. - Herimannus Novocomensis - 20/06/2008
Comitia in Zimbabvia vi et metu affici
Mugabe et Tsvangirai haud aeque de praesidentis sella certant. - Herimannus Novocomensis - 16/06/2008
De Hibernicis suffragiis

Iovis die cives Rei Publicae Hiberniae de Foedere Europaeo probando suffragia tulerunt.
- Herimannus Novocomensis - 13/06/2008
Novus quassus apud lacum terrae motu effectum
Post letalem terrae motum nova pericula miseris Sinensibus providentur. - Herimannus Novocomensis - 08/06/2008
Baracus Obama concurret
Desinit certamen ut candidatus democraticum praesidentialem in USA deligatur. Incipit summum proelium. - Herimannus Novocomensis - 06/06/2008
Non crustulos sed ranas comeste!
Denuo stupet totus orbis, cum feritatem regiminis Birmanici in fractos cives observare pergit. - Herimannus Novocomensis - 30/05/2008
De lacubus post seismum creatis
Post letalem terrae motum, flumina miseros Sinenses provinciae Sichuan incolas demergere possint. - Herimannus Novocomensis - 27/05/2008
De crudeli credulitate
Horrendum auditu! octo anus et tres senes propter scelestam superstitionem saeve in Kenia occisi sunt. - Herimannus Novocomensis - 22/05/2008
De insolitis suffragiis
Neglectis cadaverum acervis, rectores Birmanici suam potestatem suffragiis confirmare voluerunt. - Herimannus Novocomensis - 17/05/2008
Imbres salutem prohibent
Terrae motu magnitudine 7,9 graduum Richterianorum permulti cives provinciae Sichuan vitam amiserunt. - Stanislaus Tekieli - 14/05/2008
De turbine quo Birmania vastata est
Centena millia mortem misere obierunt, sed tyrannorum animi minime emoti sunt. - Herimannus Novocomensis - 10/05/2008
Manebitne Bolivia indivisa?
Incolae divitissimae provinciae Bolivianae, Santa Cruz, suffragia tenent de statu autonomiae. - Stanislaus Tekieli - 05/05/2008
De mortifero aŽrio impetu
USA contra muslimos armatos in Somalia impetum faciunt. - Herimannus Novocomensis - 01/05/2008
Sinarum regimen cum Dalai Lama collocuturum esse
Reclamationes totum per orbem habitae, dum taeda Olympica circumfertur, parvum progressum obtinuerunt. - Herimannus Novocomensis - 26/04/2008
De novo praesidente Paraguaiae
Etiam in hac parva natione Americae meridionalis iussu populi renovatur dominatio. - Herimannus Novocomensis - 22/04/2008
De Italicorum comitiorum exitu
Silvius Berlusconi novus rector Italiae erit. Romanus Prodi rei publicae curam reliquit. - Herimannus Novocomensis - 17/04/2008
De oryzae defectione
In multis nationibus incolae plerumque oryza vescuntur, cuius pretium usquequaque increscit. - Herimannus Novocomensis - 11/04/2008
De comitiorum in Zimbabvia exitu
Candidatus oppositorum se vicisse confirmat, sed Mugabe in sue sorte minime quiescit. - Herimannus Novocomensis - 06/04/2008
Ingrida Betancourt
Praesidens Francogallicus conatur libertatem praeclarae captivae reddere. - Herimannus Novocomensis - 02/04/2008
De comitiis Zimbabviae
Suffragia ferunt cives miserae civitatis Africae australis - Herimannus Novocomensis - 29/03/2008
Yusuf Raza Gillani, novus Pakistanorum minister primarius
Novum regiminis ducem creavit invitus praesidens Musharraf: sed Americani invigilare pergunt. - Herimannus Novocomensis - 25/03/2008
De Kosoviae agnitione
Nova res publica Kosovia ab aliis civitatibus agnita est. - Herimannus Novocomensis - 20/03/2008
A Chinâ proclamari "bellum populare" in Tibetiam gerendam
Duces Sinenses spem conceperunt de adhibendâ severitate. - Nicolaus Gross - 16/03/2008
De Persarum suffragiis
Persae suffragia ferunt, sed nulla spes est renovationis in civitate illa, ubi sacerdotes islamici dominantur. - Herimannus Novocomensis - 14/03/2008
Post Kosoviam Abchasia Osetiaque?
Legatus Russiae minatur Kremlinum agniturum esse duas provincias seditiosas Georgiae, si haec membrum NATO fieri velle perget. - Stanislaus Tekieli - 11/03/2008
De caede non intermissa
Iterum atque iterum in Iraquia, praesertim Bagdati, victimae catervatim numerantur: quod Jovis die Shiitis in nundinis contigit. - Herimannus Novocomensis - 06/03/2008
Zona Gazae maxime sanguinosa
Ulciscens ictus missilium contra oppidum Sderot exercitus Israelianus lacessit Laciniam Gazeticam. - Stanislaus Tekieli - 01/03/2008
USA: Nader in comitiis certaturus
Democratae timent, ne victoriam iis adimat candidatus tertiae partis in pugna contra republicanos. - Stanislaus Tekieli - 24/02/2008
De novo igni in Balcania
Nova Kosoviae res publica iram et tumultus in Serbia, cuius pars aufertur assentientibus pluribus nationibus, excitavit. - Herimannus Novocomensis - 22/02/2008
Satelles de caelo delendus
Pentagoniani ictu missilis conabuntur evertere satellitem speculatorium in orbita terrae volantem. - Stanislaus Tekieli - 15/02/2008
Ricae in Bosporo triumphant
Multi timent ne una cum ricis capita mulierum obtegentibus radicalis fides islamica Turciam invadat. - Stanislaus Tekieli - 09/02/2008
De Chadiae discrimine

Regimen pacem restitui totam per civitatem conatur.
- Herimannus Novocomensis - 08/02/2008
De Keniae pactionibus
Kofi Annan, qui Ordini Nationum Unitarum praefuit, patriam suam pacificari conatur. Arduum tamen est iter. - Herimannus Novocomensis - 02/02/2008
Redeunt vela in maria
Crescente pretio petrolei naucleri coacti sunt, ut vim ventorum in gratiam acciperent. - Stanislaus Tekieli - 24/01/2008
Terror Panicus in foris regnat
"Tristissima Luna" caedes adhuc diu inauditas foribus mundanis apportavit. Negotiatores Wallstreetiani tremuli exspectant diem Martis. - StanislausTekieli - 22/01/2008
Bellum diplomaticum Russo-Britannicum
Litem, quae orta est anno 2006 morte Alexandri Litvinenko, nunc minari institutis culturalibus Consilii Britannici. - Stanislaus Tekieli - 15/01/2008
Kuomintang electionum victrix
Nationalistis maiorem partem parlamenti Taiwaniae possidentibus pax in Sinu Formosano ad tempus videtur servata - Stanislaus Tekieli - 12/01/2008
De summa sella in USA acriter certatur
Duo competitores democratici, plures moderati unam sellam USAe praesidentatus appetunt. - Herimannus Novocomensis - 10/01/2008
De terrae motu in Peloponneso exorto
Vehementi terrae motu quassa est insula Peloponnesus: sed praeteriti sismi rationem damnorum deminuendorum edocuerunt. - Herimannus Novocomensis - 06/01/2008
Kenia: non tantum de suffragio agitur
Trecentis civibus mortuis, nonnullis centenis milibus domo expugnatis multi timent pugnas, quae orta sunt post suffragia Keniana, iam mutavisse in bellum inter duas principales gentes terrae. - Stanislaus Tekieli - 02/01/2008

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae