Annus
2 0 0 8


Quis Georgio Bush successurus est?

Quis Georgio Bush successurus est?

Iam diu tam incertum non fuit certamen de Civitatum Americae Unitarum magistratu supremo: post annos octoginta primum neque praesidens neque praesidentis vicarius munere fungentes concurrunt, quod unum ex candidatis magnopere iuvare solitum est. Pauci ambabus in partibus nonnulla cum spe populi suffragiis se proposituri sunt.

Hilariam Rodham Clinton octennis vita prope virum suum praesidentem mira peritia rei publicae et Domus Albae donavit et magistratui summo fere inscienter praeparavit. Ut prima mulier sellam praesidentis occupans, finem bello Iraquico dare et Civitatum Americae Unitarum famam totum per orbem meliorem facere vult, necnon nosocomia et aegrorum curationes pauperibus aditu faciliora comparare. Ut ab initio praestantissima democratarum candidata videretur, incertus factus est delectus.

Barack Obama pro novo initio spondet; in hoc senatore facundia praestante sex et quadraginta annos nato magnam consensum augendi spem democratici collocant. Cui quotienscumque exedram iniit omnes ut cantori hodiernae musicae plaudunt. Barack Obama primus praesidens nigricolor fieri potest. Se contra Hilariam belli Iraquici oppositorem ab initio fuisse proclamat, sed parum peritiae ei adversarii exprobrant. Crescit in dies Barack popularis gratia, quem plures candidatum partis democraticae fieri posse putant.

Johannes Edwards se operariorum defensorem confirmat, quos democratis favere constat. Omnibus sanitariam securitatem promittit, sed opinionem suam de bello Iraquico commutavit, quod hodie componere vult. Si Johannes Kerry anno MMIV vicisset, ipse eius vicarii munere functus esset.

MichaŽl Huckabee, Christianus baptisticus praedicator, republicanae partis candidatus, nomen recenter invenit orationibus contra abortum et nuptias homosexualium ornatis et vehementibus habitis. De rebus exteris quid censeat difficile intelligitur.

Mitt Romney apud argentarias prospera fortuna usus est: ludos hiemales Salsilacu (Salt Lake City) fecit et gubernator civitatis Massachusetts fuit; ex parte democraticorum ad republicanam conversus est, quam ob rem adversarii eum levitatis accusant. Praeterea narratur Mormonum gregis esse, quod parum plerosque iuvat..

Rudolphus Giuliani ut Novi Eboraci praefectus toto in orbe praeclarus factus est, quod concives suos post caedem tromocraticam mense Septembri anni MMI perpetratam firmissime suffulserit. Fautor est pertinax belli in Iraquia coepti. Abortus iuri favet, quod plerisque republicanis minime gratum est.

Johannes McCain, senator in Arizona creatus, iam anno bismillesimo praesidentatum appetivit sed a Georgio Bush superatus est. Per annos quinque militum Vietnamensium captivus ibique tormentis excruciatus, post tumorem superstes, se ut solitarium heroa effingere solitus est artem illam tantum exercentem, quidquid meditetur dicere. Praesidentem Bush vehementer reprehendit, quod satis copiarum in Iraquiam non mitteret.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae