Annus
2 0 0 8


07

TURBA FRANCOGALLICA

Magistrum discipulo alapam duxisse – primo esse custodiâ retentum, postea assensu publico comprobatum

Puer undecim annos natus magistrum appellavit "connard" (i.e. baburrus)¹. Tum magister ei alapam duxit. Hac alapâ in oeco classiario ductâ nunc commoventur Francogalli: Parentes et politici indignantur – de discipulo. Fillon minister primarius consternatus est, quod magister per unum diem est +arrestatus, i.e. publicâ custodiâ retentus.


Diurnarii ante scholam Gilles-de-Chin congregati: Alapa tenet hominum animos attentos.

Berlaimont ex oppidulo Francogalliae septentrionalis – In mensâ discipuli est chaos fasciculorum librorumque. Coram discipulis classis congregatis magister monuit discipulum undecim annos natum, ut ordinem servaret, sed non est auditus. Deinde manu motâ de mensâ demovit omnes res ibi positas. Tum discipulus classis sextae convicio "connard!" („baburre!") magistrum increpuit – itaque magister ei alapam duxit. Magister postea se excusans: "Nihil" inquit „fuit nisi reflexus (nervalis)". Se antea numquam sic tractatum esse a discipulo².

Hĭc eventus effectum habuit ad ambos – quo nunc commovetur natio Francogallica. Propter asperam istam offensionem scholae rectores puerum undenarium per triduum a scholâ prohibuerunt. At pater pueri, astynomus, curavit, ut in *astyphylacêum arcesseretur, interrogaretur, per 24 horas custodiâ retineretur.

Ex eo tempore greges televisorii obsident scholam Gilles-de-Chin, quae sita est in Berlaimont oppidulo (adn. interpretis: est potius vicus: sec. Wikipediam habet 3.228 tantum incolas) Francogalliae septentrionalis. Paedagogus publicê a multis vituperatur, sed simul etiam permulti eidem publicê assentiuntur. Itaque die Lunae parentes et discipuli quondam huius magistri necnon collegae congregati sunt in aulâ scholae, ut manifestarent se cum eo consentire. Michael Drevred syndicatûs magistrorum locutor ab ephemeride „Le Monde" interrogatus: "Is" inquit „est magister bonus, laudantur eius facultates et administrativae et paedagogicae". Alapatoris adiutores collegêrunt plus 15.000 (quindecim milia) subscriptionum. Multi non sôlum subscripserunt, sed etiam adnotatiunculas addiderunt, velut: "Unum est certum – illi omnes cecidêrunt in insaniam" aut "Bono animo sis, nos omnes tecum consentîmus".

Minister primarius: "Ita, equidem adiuvo hunc magistrum"

Mirum esse videtur Francogallos sic sentire. Sicut in Germaniâ, etiam in Francogalliâ poena mulcandi in scholis est vetita, quod oportet in civitate mansuetâ. Sed sunt quaedam differentiae: In Germaniâ ex a.2000 parentibus lêge est interdictum, ne liberos „puniant poenâ corporali neve laedant eorum animam." E contrario parentibus Francogallis adhuc licet ûti castigatione corporali, dummodo moderatam. Ab hôc autem iure plerique Francogalli nolunt privari, nolunt hoc interdîci. Necnon in interrogatione m. Decembri publicatâ e denis parentibus noveni indicaverunt se liberos suos interdum mulcare.

Itaque multi Francogalli consentiunt cum magistro alapatore. Nec deest assensio politicorum: Xavier Darcos minister eruditionis quadamtenus assensionem significavit et interrogatus dixit saepius magistris vim afferri a discipulis quam discipulis a magistris. Procul omni dubio magistrum male egisse a discipulo provocatum, sed puerum iam saepe insignem fuisse moribus suis perquam incultis asperisque.

Etiam Franciscus (François) Fillon Francogalliae minister primarius pandit: "Ita est, equidem adiuvo hunc magistrum". Idem in emissione radiophonicâ interrogatus dixit alapam non esse „bonam solutionem" problematis, sed magistros „egêre aliquantulo disciplinae aliquantuloque respectûs", ut discipulos possent instituere. "Non licet pati discipulum appellare magistrum ‚baburrum’". Etsi alapa magistri non esset excusanda, consequentias iuridicas imminentes sibi videri inîquas: Franciscus: „Ut" inquit „verum confitear: equidem, ut sum civis et pater discipulorum, consternatus sum eo quod ille magister ab astyphylacibus custodiâ est retentus".

D.27. m.Mart. paedagogus, qui a patre pueri propter vim graviorem minorenni allatam³ in ius est vocatus, causam dicet coram iudice civili oppidi Avesnes-Sur-Helpe. Si condemnatus erit, poterit fieri, ut puniatur custodiâ. Scholae rectores nondum dixerunt, quae inde consequi possent.

_____________________________________

 

 

 

nomen oppiduli: Berlaimont. - nomen scholae: Gilles-de-Chin

¹connard – est verbum increpatorium, quo dicitur homo stultus et ineptus esse. In antiquis litteris Latinis inveniuntur haec verba increpatoria comparabilia: fungus, caudex, truncus, baro, bardus, blennus, baburrus, gurdus, gurdonicus. cfr http://fr.wiktionary.org/wiki/connard: „(Vulgaire) Insulte désignant quelqu’un qui se comporte de façon déplaisante ou déplacée par manque d'intelligence, de savoir-vivre ou de scrupules. - croisement étymologique : visiblement formé (XXe siècle?) de con et suffixe en -ard, mais dérive par déformation du mot plus ancien cornard dans son acception d'injure ... Traductions: tchèque : hajzl (cs)*, kráva (cs)* - allemand : Blödmann (de)*, Scheißkerl (de)*, Vollidiot (de)* - espagnol : huevón (es)*, hijoputa (es)*, - cabrón (es)* - grec : μαλάκας (el)* - anglais : jackass (en)* - portugais : idiota (pt)*, cretino (pt)* - néerlandais : stomme lul / trut (nl)* In theodiscâ relatione originali (spiegel online) convicium Francogallicum theodiscê redditur verbo increpatorio „Arschloch". (i.e. verbatim „culus"). Haec versio vituperatur (http://zettelsraum.blogspot.com/): „...Der Lehrer hatte einen Schüler geohrfeigt, nachdem dieser ihn "connard" genannt hatte. Wie die meisten Schimpfwörter kann man das sehr unterschiedlich übersetzen. Idiot, Dummkopf, Blödmann, Spinner, Dumpfbacke, Hirni, Trottel sind mögliche Übersetzungen. Die von "Spiegel Online" gewählte oder von einer Agentur übernommene Übersetzung "Arschloch" ist falsch; da scheint eine Verwechslung zwischen "con" (dumm) und "cul" (Arsch) vorzuliegen."

con i.q. connard. cfr Wikipédia, l'encyclopédie libre: " Con " est un mot français vulgaire qui désigne à l’origine le sexe de la femme (Lat. cunnus). Au XXIe siècle, il s’utilise surtout comme une insulte destinée à identifier une personne comme étant stupide, naïve ou désagréable, de même que ses dérivés " connard " et " connasse " qui se concentrent sur la dernière acception. Con a aussi un emploi impersonnel, souvent dépréciatif. Le mot connerie est formé sur le mot con.

cornard „cornard masculin /kɔʁ.naʁ/ . cfr http://fr.wiktionary.org/wiki/cornard: „Celui qui est trompé par sa femme." - i.e. Latinê urūca sive ninnarus:

ninnarus, -i m. cfr Lat. ninnarus v. Walde-Hofmann, Lateinisches etymologisches Wörterbuch, t.2, 5.ed. , Heidelberg 1972, p.170, s.v. ninnium, lin.9sqq.: „Vgl. nonna sowie ninnarus ‚cuius uxor moechatur, scit et tacet’, neben νανναρίς˙ κίναιδος ναννάριον ... εἷδος τι ἀσώτων Hes. (Sonny ALL. 12,127)."

urūca, -ae f. Apud Iuvenalem maritus, qui fraudatur ab uxore moechante, dicitur „uruca", i.e. eruca (quae proprie est vermiculus, larva papilionis). cfr IUV.sat.6,268: Semper habet lites alternaque iurgia lectus/ in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo./ Tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior, / cum simulat gemitus occulti conscia facti,/ aut odit pueros aut ficta paelice plorat/ uberibus semper lacrimis semperque paratis/ in statione sua atque exspectantibus illam,/ quo iubeat manare modo. Tu credis amorem,/ tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis/ exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas/ si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae! --- Falsa lectio obsoleta videtur esse „curuca", quae in nonnullis lexicis indicatur pro marito ab uxore moechâ fraudato (Theod. „gehörnter Ehemann, Hahnrei". – ceterum etiam in sermone Coreanico nomen erucae (brassicam vorantis) metaphoricê dicitur pro homine stulto, inepto (Corean. kumbaengi).

²spiegel online (theodisce): "Es war reiner Reflex", entschuldigte er sich später. Noch nie habe ihn ein Schüler so behandelt". – cfr http://www.20min.ch/ro/news/monde/story/31047043 (Francogallice): "En trente ans de carrière, on ne m’avait jamais parlé comme ça. Mon sang n’a fait qu’un tour, et je l’ai giflé"

³ Francogallicê: "violence aggravée sur mineur".

Hanc relationem d.07.m.Febr. a.2008 h.08.10 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit notulisque lexicographicis instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae