Annus
2 0 0 8


h

h.23. m.Mart. a.2008, h.09:41

FESTUM PASCHAE IN SEDE VATICANĀ CELEBRATUM

A Papā baptizari muslimum bene notum

Papa Benedictus XVI. in missā, quam nocte Diem Paschae Dominicum praecedente celebravit in ecclesiā Petri cathedrali, baptizavit septem homines adultos, inter quos fuit vir quondam muslimicus.

Ex URBE – Papa dixit baptizatos homines inter se numquam alienos esse. "Continentibus," Caput Ecclesiae Catholicae inquit „cultibus civilibus, structuris socialibus aut distantiis historicis nos possumus separari. At inter nos convenimus, inter nos novimus eodem Deo, eādem fide, eādem spe, eādem caritate, quibus sumus." Communitatis muslimicae quidam repraesentator stupefactus est baptismate a Papā facto.

A Vaticanā sede nuntiati sunt baptizati esse in summā septem homines adulti. Quorum duo viri oriundi sunt ex Italiā, Kameruniā, Chinā, Civitatibus Unitis, Peruviā. Vir muslimus est Magd(ius) Allam diurnarius 55 (quinquaginta quinque) annos natus, qui est director vicarius ephemeridis Italicae, c.t. "Corriere della Sera". Qui oriundus est ex Aegypto et nunc est civis Italus. Idem diurnarius antequam fidei catholicae se dedit, habebatur pro muslimo „moderato". Magdius publicavit complures libellos controversos de Oriente Propinquo et anno 2006 (bis millesimo sexto) organizavit conventum, quo declararetur favor Christianis terrarum Arabicarum et muslimicarum habendus.

Fridericus (Federico) Lombardi locutor Sedis Vaticanae explanavit, quod attineret ad rationem, quae inter se et islamum intercederet, Ecclesiam Catholicam magnam vim attribuere libertati fidei et iuri confessionem mutandi. Fridericus: "Ecclesia Catholica" inquit „pro certo habet omni homini esse ius baptisma accipiendi, si quidem intimam animam suam perquisivit et prorsus liberā voluntate decrevit et ratione necessariā se praeparavit".

Papam renuntiare processioni (i.e. pompae religiosae) participandae

Yahya Pallavicini(us), vice-praeses Italicae communitatis muslimicae, dixit se respicere quidem huius baptismatis dignitatem, sed esse „stupefactum", quod idem factum esset a Papā ipso. Pallavicinius, qui est unus ex auctoribus dialogi islamico-Christiani, etiam dixit hac notā papali effici posse, ut muslimi timźrent, ne Ecclesia Catholica dialogum faciens optaret, ut ipsa „praevaleret" ceteris religionibus.

Triginta ferź cardinales hanc missam celebraverunt unā cum Benedicto XVI., qui tertio die sollemnium paschalium videbatur esse fatigatus. Caput Ecclesiae Catholicae d.16. m.Apr. celebrabit diem suum natalem 81. (octogesimum primum). Die Parasceues idem renuntiaverat processioni participandae, qua commonefieri solet Christi passionum atque crucifixionis. Annis autem praeteritis Papa ipse gressus erat per omnes stationes viae cruciariae tribusque in stationibus ipse tulerat crucem symbolicam.

Fridericus Lombardi locutor Sedis Vaticanae feriā tertiā annuntiaverat Caput Ecclesiae Catholicae, cui hebdomada sancta sic quoque esset valdź laboriosa, non posse, quin „parceret viribus suis" eo, quod renuntiaret itineri cruciario participando. Benedictus XVI. in animo habet hōc anno facere tria itinera peregrina: mense Aprili in Civitates Unitas, mense Iulio in Francogalliam, mense Septembri in Francogalliam.

Hanc relationem d.23.m.Mart. a.2008 h.09.41 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Osterfeier im Vatikan – Papst tauft prominenten Muslim") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae