Annus
2 0 0 8


LUSITANIA-

LUSITANIA-GERMANIA 2:3

Pedilusores Germani iam certi sunt certatu semifinali ludorum de campionatu Europae, Lusitanis (Portucalis) a se Basileae victis effectu 2:3.

Primus portam Lusitanorum violavit Bastian Schweinsteiger folle sibi a Lukas Podolski tradito ictum de proxima distantia petens. Deinde pilam a Schweinsteiger praebitam usus est collega eius Miroslav Klose, capite follem in portam Lusitanam pulsans.

Nuno Gomes spem Portucaloroum revocavit punctum pro suis in 40. agonis minuta vinciens, mox tamen Michael Ballack tertia vice pro Germanis folle portam Lusitanorum incurrit.

Alterum follem pro Lusitanis 87. minuta in porta hostium reliquit modo in ludum ab exercitatore Luiz Felipe Scolari missus Helder Postiga. Agon tamen iam iamque finiturus erat...

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae