Annus
2 0 0 8


26

d.26. m.Iul. a.2008, h.14:58

VIR FALSO PRO CONSTUPRATORE HABITUS

Hispanum innocentem per 13 annos custodiâ detentum esse

Hic vir custodiâ detentus est propter scelus, quod commiserat alius: Post 13 (tredecim) annos custodiae vir, qui falso dictus erat mulierem constuprasse, a iudicibus Hispanis dimissus est. Eius innocentia enim demonstrata erat probâ ipsius ADN (= acidi dysoxyribonucleinici).

Salaman(ti)câ ex urbe – Vir Hispanus, qui hodie habet 48 (duodequinquaginta) annos, per 13 annos innocens custodiâ publicâ detentus est. Idem a.1995 (millesimo nongentesimo nonagesimo quinto) prope Gades (Cádiz) urbem in Hispaniâ australi sitam comprehensus est et accusatus, quod iuvenem mulierem constuprasset.

Quamquam idem vir affirmavit se esse innocentem, damnatus est ad custodiam 36 (triginta sex) annorum. Illo tempore maximê valuit ad virum damnandum, quod mulier constuprata contenderat se constupratorem recognoscere oculo limo. At ante annum comprehensus est alius vir, qui probâ ipsius ADN factâ nunc verus esse constuprator cognitus est – iste quoque est strabo, i.e. oculo limo.

Vir iniustê damnatus die Veneris e custodiâ Salamanticensi est dimissus. Qui nunc vult iudices Hispanos in iudicium vocare, ut se remunerentur. Eiusdem patrona dixit virum effectu custodiae passum esse graves dolores animae.

Hanc relationem d.26.m.Iul. a.2008, h.14.58 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „FALSCHER VERGEWALTIGER – Spanier saß 13 Jahre unschuldig im Knast") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae